라틴어 문장 검색

sed subiungunt eidem deam nomine Adargatin, omnemque potestatem cunctarum rerum his duobus attribuunt solem terramque intellegentes, nec multitudine nominum enuntiantes divisam eorum per omnes species potestatem, sed argumentis quibus ornantur significantes multiplicem praestantiam duplicis numinis.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIII. 18:2)
Nihil exasperatus satis duxit iubere illum dividere donativum cum contubernali.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 29:8)
Mercatori deinde, quemadmodum cum socio navem divideret, interroganti, respondisse traditur:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VI. 2:1)
Navem si dividis, nec tu nec socius habebitis.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VI. 2:2)
Sunt de agricultura scriptores qui nuces et mala sic dividunt ut nuces dicant omne pomum quod foris duro tegatur et intus habeat quod esui est, malum vero quod foris habeat quod est esui et durum intus includat.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIX. 1:2)
Sed nonnumquam Virgilius in una re ad augendum pathos duobus aut pluribus locis coniunctis utitur:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, IV. 19:4)
quem nunc maestum patria Ardea longe Dividit;
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, IV. 20:3)
In curuli certamine Homerus alterum currum paululum antecentem et alterum paene coniunctum sequendo qua luce signavit?
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 3:1)
Diffugere inde loci partes coepere, paresque Cum paribus iungi res et discludere mundum, Membraque dividere et magnas disponere partes.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 23:5)
Bene et eleganter duo ista verba divisit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 12:1)
Sive igitur secundum priores per augmentum sive per secundos per diminutionem intellegendum est, tamen vestibulum constat aream dici quae a via domum dividit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 22:1)
Sicut contra sunt quae sub specie laudis exagitant, sicut paulo ante divisi.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 17:1)
Dixit enim divisas esse vias devorandas cibatui et potui, et cibum quidem per stomachum trahi, potum vero per ἀρτηρίαν quae τραχεῖα dicitur fibris pulmonis inlabi.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 2:1)
Dividitur ferro regnum:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 2:50)
Sive parens rerum cum primum informia regna Materiemque rudem flamma cedente recepit, Finxit in aeternum caussas, qua cuncta coercet, Se quoque lege tenens, et saecula iussa ferentem Fatorum immoto divisit limite mundum:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION