라틴어 문장 검색

Tarium, qui filium deprensum in parricidii consilio damnavit causa cognita, nemo non suspexit, quod contentus exilio et exilio delicato Massiliae parricidam continuit et annua illi praestitit, quanta praestare integro solebat ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 91:1)
mollissimo genere poenae contentum esse debere patrem dixit in filio adulescentulo impulse in id scelus, in quo se, quod proximum erat ab innocentia, timide gessisset ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 96:2)
Si vero regnum quoque suum tuto relinqui apud eum potuit reponique eo, unde deciderat, ingenti incremento surgit laus eius, qui contentus fuit ex rege victo nihil praeter gloriam sumere.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 128:1)
" Sed quidam non exigunt poenas, crudeles tamen sunt, tamquam qui ignotos homines et obvios non in compendium, sed occidendi causa occidunt nec interficere contenti saeviunt, ut Busiris ille et Procrustes et piratae, qui captos verberant et in ignem vivos imponunt.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 14:5)
tu vive Bruto miratore contentus !"
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 61:6)
Sed contentus nostrae domus exemplis ero;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 89:2)
omnia in se reposuit, nihil fortunae credit, bona sua in solido habet contentus virtute, quae fortuitis non indiget ideoque nec augeri nec minui potest ;
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 22:3)
Numquam enim virtus vitio adiuvanda est se contenta.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 52:2)
videatur et ambitio magni animi - non est contenta honoribus annuis ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 135:2)
alius contentus brevi somno vigiliam indefatigabilem extendit ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 67:4)
Ille tamen contentus fuit a conviciatore suo secedere.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 147:5)
Cogitatio nostra caeli munimenta perrumpit nec contenta est id, quod ostenditur, scire.
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 30:1)
" Licet et ita finire, ut beatum dicamus hominem eum, cui nullum bonum malumque sit nisi bonus malusque animus, honesti cultorem, virtute contentum, quem nec extollant fortuita nec frangant, qui nullum maius bonum eo quod sibi ipse dare potest noverit, cui vera voluptas erit voluptatum contemptio.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 19:2)
beatus est praesentibus, qualiacumque sunt, contentus amicusque rebus suis ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 30:2)
delenimenta magis quam remedia podagrae meae compono, contentus, si rarius accedit et si minus verminatur;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 89:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION