라틴어 문장 검색

Qua deinde incidendum videbitur, per duas lineas atramento notandum est sic, ut inter oram, quae pilos continet, et propiorem ei lineam aliquid relinquatur, quod adprehendere acus postea possit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장127)
Ea media subsidit . . . eoque cavo continet quiddam, quod a vitri similitudine hyaloides Graeci vocant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장189)
a posteriore parte caput eius, qui curabitur, minister contineat, ut inmobile id praestet:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장208)
continendumque ore crebro vinum meracum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장27)
continendaque ore reprimentia, ut vinum, in quo malicorium decoctum, aut in quo galla candens coniecta sit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장30)
Ex quibus quicquid est, tunica continetur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 13장4)
Sed abunde est iubere spiritum continere, ut tumor quantus maximus esse potest, se ostendat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 14장41)
ea veniat in sinistram, quam dextra continuit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 16장23)
Sequitur autem, cum superior caro mollis sit, ut ne satis intestina contineat, isque intenta cutis indecore intumescat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 17장4)
dolent autem in ictibus et inflammationibus tunicae, quibus ii continentur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 18장5)
lina, quibus capita earum continebuntur, extra plagam dependere debebunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 19장27)
Si parvolum est, quod nocet, modice, ut tertia pars integra ad sustinendum testiculum infra relinquatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 19장35)
Inguen eadem ratione usque ad mediam tunicam scalpello aperitur, eaque tunica eodem modo duobus hamis excipitur sic, ut a ministro testiculus eatenus contineatur, ne per vulnus exeat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 20장25)
si scrotum et sub hoc protinus vitium est, nihil aliud quam umor effundendus abscidendaeque membranae sunt, si quae eum continuerunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 21장17)
At neque adsumi facile cibus neque contineri potest, neque multo post extremae partes frigescunt, tremor oritur, manus sine ratione extenduntur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 23장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION