라틴어 문장 검색

et sollemniter cunctos e stationibus egressos, in quibus hiemabant, maturare disposuit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 4장 9:2)
edictoque ut futura luce cuncti convenirent in campo, progressus princeps ambitiosius solito, tribunal ascendit, signis aquilisque circumdatus et vexillis, saeptusque tutius armatarum cohortium globis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 5장 1:2)
Post quae opinor tanta et talia, nec posteritatem tacituram de vestris in rem publicam meritis, quae gentibus cunctis plene iam cognita sunt, si eum quem altiore fastigio maiestatis ornastis, virtute gravitateque, siquid adversum ingruerit, defendatis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 5장 6:1)
Cuius propugnatores viso hoste longissime, clausis ocius portis, ingentibus animis per turres discurrebant et minas, saxa tormentaque bellica congerentes, cunctisque praestructis, stabant omnes armati, multitudinem parati propellere, si moenia subire temptasset.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 6장 2:1)
Dumque adhuc ferro certatur et ignibus, turri collapsa, cum patuisset iter in urbem, nudato propugnatoribus loco, quos periculi disiecerat , Persarum agmina undique ululabili clamore sublato, nullo cohibente cuncta oppidi membra complebant, caesisque paucissimis, residui omnes mandatu Saporis vivi comprehensi, ad regiones Persidis ultimas sunt asportati.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 6장 7:1)
Nisibin enim sub pellibus agens pars maior exercitus custodibat, intervallo perquam longo discretam, alioqui numquam labenti Singarae vel temporibus priscis, quisquam ferre auxilium potuit, aquarum penuria cunctis circum arentibus locis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 6장 9:1)
Densis itaque ordinibus, cum tubarum incitamentis, latera oppidi cuncta adortus alacrius miles, legionibus in testudines varias conglobatis paulatim tuto progrediens, subruere moenia conabatur, et quia telorum omne genus in subeuntes effundebatur, nexu clypeorum soluto discessum est, in receptum canentibus signis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 11장 8:1)
Decimo itaque postquam pugnari coeptum est die, cum spes nostrorum inferior cuncta maerore compleret, transferri placuerat molem arietis magnam, quam Persae quondam, Antiochia pulsibus eius excisa, relatam reliquerant apud Carras.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 11장 11:1)
Territisque ut omine diro praesentibus cunctis, Nemo inquit vereatur:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 2장 2:1)
Agebat itaque nihil interim de statu rerum praesentium mutans, sed animo tranquillo et quieto incidentia cuncta disponens, paulatimque sese corroborans, ut dignitatis augmento, virium quoque congruerent incrementa.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 2장 3:1)
Postridie ludis Circensibus idem ex adverse imperatoris (ubi consueverat) spectans, repentino clamore sublato, cum certamen opinatum emitteretur, diffractis cancellis, quibus una cum pluribus incumbebat, cunctis cum eo in vanum excussis laesisque leviter paucis, interna compage disrupta, efflasse spiritum repertus est solus, unde Constantius ut futurorum quoque praescius exsultabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 6장 3:1)
Et quia a Persarum rege ad sua ob difficultatem hiberni temporis aegre contruso, reserata caeli temperie validior impetus timebatur, ad Transtigritanos reges et satrapas legati cum muneribus missi sunt amplis, monituri cunctos et hortaturi, nostra sentire, et nihil fallax temptare vel fraudulentum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 6장 7:1)
Hunc enim obsequio celeri cuncta consideratione gemina efficere posse sperabat, quod adversam partem metueret offensam et properaret, nanctus hanc opportunitatem commendari Constantio, quem credebat procul dubio fore victorem:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 7장 3:1)
Quod ne fieret consilio sollerti praevidit, et agminibus distributis, per itinera Italiae nota quosdam properaturos cum Iovino misit et Iovio, alios per mediterranea Raetiarum magistro equitum Nevittae commissos, quo diffusi per varia, opinionem numeri praeberent immensi, formidineque cuncta complerent.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 8장 3:1)
His ut in re tali tamque urgenti compositis, magistro equitum illic relicto, imperator revertitur Naessum (copiosum oppidum), de quo impraepedite cuncta disponeret, suis utilitatibus profutura.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 10장 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION