라틴어 문장 검색

Sed tum e libertis Onomastum futuro sceleri praefecit, a quo Barbium Proculum tesserarium speculatorum et Veturium optionem eorundem perductos, postquam vario sermone callidos audacisque cognovit, pretio et promissis onerat, data pecunia ad pertemptandos plurium animos.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 25장1)
Exacto per scelera die novissimum malorum fuit laetitia.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 47장1)
Valenti inferioris exercitus electi cum aquila quintae legionis et cohortibus alisque, ad quadraginta milia armatorum data;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 61장3)
plerique Viennensium honori datum interpretabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 77장5)
armandae eius cura Vario Crispino tribuno e praetorianis data.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 80장3)
uxorem quoque eius Saloninam, quamquam in nullius iniuriam insignis equo ostroque veheretur, tamquam laesi gravabantur, insita mortalibus natura recentem aliorum felicitatem acribus oculis introspicere modumque fortunae a nullis magis exigere quam quos in aequo viderunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 20장3)
signum pugnae non statim a Suetonio Paulino pediti datum:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 25장4)
ea cunctatione spatium Vitellianis datum in vineas nexu traducum impeditas refugiendi;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 25장6)
Caecina dimissis tribunis revectus in castra datum iussu Fabii Valentis pugnae signum et militem in armis invenit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 41장4)
principia belli secundum Flavianos data.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 6장14)
datum per agros signum ut, qua cuique proximum, omissa praeda proelio occurreret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 16장7)
obstitit Antonius datisque defensoribus ad Vespasianum dimisit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 31장15)
grandaevos senes, exacta aetate feminas, vilis ad praedam, in ludibrium trahebant:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 33장3)
data in auxilium urbana cohors et gladiatores, quibus Iulianus praeerat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 57장6)
sed quod in eius modi rebus accidit, consilium ab omnibus datum est, periculum pauci sumpsere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 69장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION