라틴어 문장 검색

Obstupueram ego supplicii metu pavidus, nec quid in re manifestissima dicerem, inveniebam turbatus . . . et deformis praeter spoliati capitis dedecus superciliorum etiam aequalis cum fronte calvities, ut nihil nec facere deceret nec dicere.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 108:1)
Mirari equidem tam discordem libidinem coepi atque inter monstra numerare, quod ancilla haberet matronae superbiam et matrona ancillae humilitatem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 126:17)
Itaque miranti [et] toto mihi caelo clarius nescio quid relucente libuit deae nomen quaerere.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 127:12)
. . Mirabar equidem paupertatis ingenium singularumque rerum quasdam artes:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 135:8)
Itaque ego quoque, ne desidia consuetudinem perderem, dum frater sororis suae automata per clostellum miratur, accessi temptaturus, an pateretur iniuriam.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 140:13)
Ibi dum ramosa mirans laudat cornua Crurumque nimiam tenuitatem vituperat, Venantum subito vocibus conterritus Per campum fugere coepit et cursu levi Canes elusit.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Cervus ad fontem.3)
Mirans Prometheus tantam similitudinem, Propriae videri voluit artis gloriam.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Prometheus et Dolus: De veritate et mendacio.7)
Exponit Reguli mandata, addit preces suas, ut decebat optimum virum pro dissimillimo, parce.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 5 9:6)
aut ego nunc illas magis miror quia magis intellego.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 10 3:2)
Omissis iocis credo decentes esse servos, qui sunt empti mihi ex consilio tuo.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 21 2:1)
Perturbat me longa et pertinax valetudo Titi Aristonis, quem singulariter et miror et diligo.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 22 1:2)
Mirareris si interesses, qua patientia hanc ipsam valetudinem toleret, ut dolori resistat, ut sitim differat, ut incredibilem febrium ardorem immotus opertusque transmittat.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 22 7:2)
Miraris cur me Laurentinum vel - si ita mavis -, Laurens meum tanto opere delectet;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 1:1)
desines mirari, cum cognoveris gratiam villae, opportunitatem loci, litoris spatium.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 1:2)
Miraris quod tot volumina multaque in his tam scrupulosa homo occupatus absolverit?
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 5 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION