라틴어 문장 검색

Sancto fratri nostro filio tuo Piniano nullus ab Hipponiensibus metus mortis ingestus est, etiamsi forte ipse tale aliquid timuit;
(아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 1:2)
Tunc illa in fratrem meum indigna clamabantur, tunc a nobis graviora timebantur.
(아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 1:12)
si autem sine illo, quae frons esset existimationis, si quid ei fortassis accideret et viderer eum propterea deseruisse, ut furenti populo traderetur.
(아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 2:8)
Simul etiam quid timeret ostendit, ne quis inruisset hostilis incursus, qui esset discessione vitandus.
(아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 4:2)
sed si haec populo dicerentur, timendum esse ne male nos ominari videremur, si autem sub generali necessitatis nomine fieret excusatio, non nisi fraudulentam necessitatem putari.
(아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 4:5)
Qui profecto si praeter iurationem ad falsum testimonium morte imminente cogeretur, maculare vitam suam magis timere debuit quam finire.
(아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 11:7)
Ut autem iurarent, quid utraeque ab alterutris nisi occidi vel capi timuerunt?
(아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 11:9)
Deo, fratres, deo gratias agite, deum timete, ne deficiatis, amate, ut proficiatis.
(아우구스티누스, 편지들, 35. (A. D. 412 Epist. CXLIV) Dominis Honorabilibus et Merito Suscipiendis Carissimis Ac Desiderantissimis Fratribus In Omni Honorum Gradu Cirtensibus Augustinus Episcopum 2:11)
Huius igitur mentem et opera misericordiae quoniam deus nullo modo desereret, apparuit illi in somnis conspicuus iuvenis et dignus intendi eique dixit:
(아우구스티누스, 편지들, 38. (A. D. 415 Epist. CLIX) Domino Beatissimo Ac Venerabili et Desiderabili Fratri et Consacerdoti Meo Evodio et Tecum Fratribus Augustinus et Mecum Fratres In Domino salutem 3:3)
Sicut rebellanti et resistenti violentia redditur, ita victo vel capto misericordia iam debetur, maxime in quo pacis perturbatio non timetur.
(아우구스티누스, 편지들, 42. (A. D. 418 Epist. CLXXXIX) Domino Eximio et Merito Insigni Atque Honorabili Filio Bonifatio Augustinus In Domino salutem 6:11)
Nam in hoc mundo non timere, non dolere, non laborare, non periclitari inpossibile est;
(아우구스티누스, 편지들, 46. (A. D. 420 Epist. CCIII) Domino Insigni et Praestantissimo Ac Desiderantissimo Filio Largo Augustinus In Domino salutem6)
Nolo apud tuam venerationem gravare quem nutriendum collegi, nolo deserere quos colligendos timoribus et doloribus parturivi, et quo modo utrumque agam, reperire non possum.
(아우구스티누스, 편지들, 47. (A. D. 423 Epist. CCIX) Domino Beatissimo et Debita Caritate Venerando Sancto Papae Caelestino Augustinus In Domino salutem 4:2)
In vobis namque regendis sic praepositi rudimenta turbantur, ut magis velit vos ipse deserere, quam istam ex vobis famam et invidiam sustinere, ut dicatur non aliam vos quaesituras fuisse praepositam, nisi ipsum coepissetis habere praepositum.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 4:12)
Illi ergo timeat sancta femina displicere, ne velit viro male placere;
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 10:15)
Si enim soror tua vulnus haberet in corpore, quod vellet occultare, cum timeret secari, nonne crudeliter abs te sileretur et misericorditer indicaretur?
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 11:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION