라틴어 문장 검색

nam dicendo 'nulli favebo' et in eo statu fore res in quo sunt hodie, significat se favere Troianis, quorum ducis adventu statim victoria consequitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 1073)
Ennius "matronae moeros complent spectare faventes". nonnumquam favere et pro 'tacere' ponitur, ut idem Ennius "ore fa- ventes" et Vergilius in quinto "ore favete omnes". oleaeque minerva inuentrix eo tempore, quo adversum Neptunum de nomine civitatis contendit, quod iam supra dictum est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 185)
Verrius Flaccus ait, cum populus Romanus pestilentia laboraret, essetque responsum id accidere, quod di despicerentur, anxiam urbem fuisse, quia non intellegeretur oraculum, evenisseque ut Circensium die puer de coenaculo pompam superne despiceret et patri referret quo ordine secreta sacrorum in archa pilenti conposita vidisset:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 15:1)
"Qui de ultima faece collectis imperitioribus et mulieribus credulis sexus sui facilitate labentibus plebem profanae coniurationis instituunt, quae nocturnis congregationibus et ieiuniis sollemnibus et inhumanis cibis non sacro quodam, sed piaculo foederatur, latebrosa et lucifuga natio, in publicum muta, in angulis garrula, templa ut busta despiciunt, deos despuunt, rident sacra, miserentur miseri (si fas est) sacerdotum, honores et purpuras despiciunt, ipsi seminudi!"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 8장 1:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION