라틴어 문장 검색

Aemilius, cuius tum fasces erant, collegam dictatorem dixit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 179:1)
plus eo anno domi acceptum cladis ab consulibus ac dictatore quam ex victoria eorum bellicisque rebus foris auctum imperium patres credebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 183:1)
relatum igitur de singulis decretumque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 205:1)
ob ea infensus consulibus senatus, quorum cunctatione proditi socii essent, dictatorem dici iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 221:1)
eo anno Minucia Vestalis suspecta primo propter mundiorem iusto cultum, insimulata deinde apud pontifices ab indice servo, cum decreto eorum iussa esset sacris abstinere familiamque in potestate habere, facto iudicio viva sub terram ad portam Collinam dextra viam stratam defossa Scelerato campo;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 223:1)
dictatorem ante ex senatus consulto comitiorum habendorum causa dixerunt L. Aemilium Mamercinum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 238:1)
dictatore comitia habente consules creati sunt T. Veturius Sp.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 238:3)
ibi quia ingenti exercitu comparato Sidicini et ipsi pro extrema spe dimicaturi enixe videbantur et Samnium fama erat conciri ad bellum, dictator ab consulibus ex auctoritate senatus dictus P. Cornelius Rufinus, magister equitum M.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 243:1)
tranquillis rebus fama Gallici belli pro tumultu valuit ut dictatorem dici placeret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 247:1)
de senatu Privernate ita decretum, ut qui senator Priverni post defectionem ab Romanis mansisset trans Tiberim lege eadem qua Veliterni habitaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 292:1)
his ita decretis usque ad triumphum Plauti silentium de Privernatibus fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 293:1)
L. Cornelio, quia ne eum quidem in Samnium iam ingressum revocari ab impetu belli placebat, litterae missae ut dictatorem comitiorum causa diceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 332:1)
nec tamen ab dictatore comitia sunt habita, quia vitione creatus esset in disquisitionem venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 333:3)
consulti augures vitiosum videri dictatorem pronuntiaverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 333:4)
nam neque facile fuisse id vitium nosci, cum consul oriens de nocte silentio diceret dictatorem, neque ab consule cuiquam publice privatimve de ea re scriptum esse nec quemquam mortalium exstare qui se vidisse aut audisse quid dicat quod auspicium dirimeret, neque augures divinare Romae sedentes potuisse quid in castris consuli vitii obvenisset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 334:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION