라틴어 문장 검색

Nam cum imaginor vos quibus quaerimus generum, silendum de facultatibus puto;
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 14 9:2)
Igitur ut te non decurione solum verum etiam equite Romano perfruamur, offero tibi ad implendas equestres facultates trecenta milia nummum.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 19 2:2)
Adsunt huic opinioni meae leges, quae longissima tempora largiuntur nec brevitatem dicentibus sed copiam - hoc est diligentiam - suadent;
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 20 11:1)
Verum huic ipsi Pericli nec illa πειθω` nec illud ἐκήλει brevitate vel velocitate vel utraque - differunt enim - sine facultate summa contigisset.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 20 18:1)
Summa est facultas copia ubertas;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 3 1:2)
Sunt quidem omnino nobis modicae facultates, dignitas sumptuosa, reditus propter condicionem agellorum nescio minor an incertior;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 4 3:2)
Nam in ceteris actionibus existimationi hominum diligentia tantum et fides nostra, in hac etiam pietas subicietur.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 5 3:1)
Tu quidem pro cetera tua diligentia admones me codicillos Aciliani, qui me ex parte instituit heredem, pro non scriptis habendos, quia non sint confirmati testamento;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 16 1:1)
cum dico princeps, non de facultatibus loquor, quae illi large supersunt, sed de castitate iustitia, gravitate prudentia.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 2 2:2)
Quantum eloquentia valeat, pluribus credere potes, nam dicendi facultas aperta et exposita statim cernitur;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 3 6:1)
modo consilium a senatu petebam, putaretne debere me, si quam haberem in dicendo facultatem, in iugulum innocentis quasi telum aliquod intendere;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 20:2)
Nam cum in omnibus rebus tum in disponendis facultatibus plurimum tibi et usus et providentiae superest.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 19 9:2)
Haec ego scribere publice supersedi, primum quod memineram pro necessitudine amicitiae nostrae, pro facultate prudentiae tuae et debere te et posse perinde meis ac tuis partibus fungi;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 7 5:1)
Inde plerumque eadem facta modo diligentiae modo vanitatis, modo libertatis modo furoris nomen accipiunt.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 9 7:3)
Nam recentia opera maximi principis praebent facultatem, nova magna vera censendi.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 27 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION