라틴어 문장 검색

namque alias aetatis gradus gestarumque rerum ordinem sequi speciosius fuit, ut in primis annis laudaretur indoles, tum disciplinae, post hoc operum id est factorum dictorumque contextus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 203:1)
adhuc enim velut studia inter nos conferebamus, et si parum nostra institutio probaretur a ceteris, contenti fore domestico usu videbamur, ut tui meique filii formare disciplinam satis putaremus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 2:2)
eius rei sine dubio neque disciplina ulla in scholis neque exercitatio traditur, et naturali magis acumine aut usu contingit haec virtus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 59:1)
educatio et disciplina, quoniam refert, a quibus et quo quisque modo sit institutus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 119:4)
iuro per mala mea, per infelicem conscientiam, per illos manes, numina mei doloris, eas me in illo vidisse virtutes ingenii, non modo ad percipiendas disciplinas, quo nihil praestantius cognovi plurima expertus, studiique iam tum non coacti (sciunt praeceptores), sed probitatis, pietatis, humanitatis, liberalitatis, ut prorsus posset hinc esse tanti fulminis metus, quod observatum fere est celerius occidere festinatam maturitatem et esse nescio quam, quae spes tantas decerpat, invidiam, ne videlicet ultra quam homini datum est nostra provehantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 11:3)
terram cultu, sic animum disciplinis meliorem uberioremque fieri, et medici abalienata morbis membra praecidant, ita turpes ac perniciosos, etiamsi nobis sanguine cohaereant, amputandos.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 138:2)
dicet aliquis, Haec igitur est tua disciplina?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 62:2)
omnis denique disciplinae initia ad propositum sibi praescriptum formari videmus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 135:3)
nam et omnis disciplina memoria constat, frustraque docemur, si quidquid audimus praeterfluat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 96:3)
sed cum sint alii veri adfectus, alii ficti et imitati, veri naturaliter , ut dolentium, irascentium, indignantium, sed carent arte, ideoque sunt disciplina et ratione formandi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 208:4)
mores ante omnia oratori studiis erunt excolendi atque omnis honesti iustique disciplina pertractanda, sine qua nemo nec vir bonus esse nec dicendi peritus potest.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 53:2)
nisi forte accedemus iis, qui natura constare mores et nihil adiuvari disciplina putant;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 54:1)
nam in primis nos Epicurus a se ipse dimittit, qui fugere omnem disciplinam navigatione quam velocissima iubet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 76:1)
neque ea solum, quae talibus disciplinis continentur, sed magis etiam, quae sunt tradita antiquitus dicta ac facta praeclare, et nosse et animo semper agitare conveniet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 81:1)
nam quis ignorat, quin id longe sit honestissimum ac liberalibus disciplinis et illo, quem exigimus, animo , non vendere operam nec elevare tanti auctoritatem, cum pleraque hoc ipso possint videri vilia, quod pretium habent?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 123:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION