라틴어 문장 검색

Vas electionis, in cuius Christus ore sonabat, macerat corpus suum et subicit servituti et tamen cernit naturalem carnis ardorem suae repugnare sententiae, ut, quod non vult, hoc agere conpellatur, et quasi vim patiens vociferatur et dicit:
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 7:25)
- servias fratribus, hospitum laves pedes, passus iniuriam taceas, praepositum monasterii timeas ut dominum, diligas ut parentem, credas tibi salutare, quidquid ille praeceperit, nec de maioris sententia iudices, cuius officii est oboedire et inplere, quae iussa sunt, dicente Moyse:
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 15:17)
Nequaquam mea, sed apostoli sententia est:
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 19:14)
Qua sententia repudiatus exemplo ceteris fuit, ut eius nuptias desperarent.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 2:6)
Illae enim solent purpurisso et cerussa ora depingere, sericis nitere vestibus, splendere gemmis, aurum portare cervicibus et auribus perforatis Rubri Maris pretiosissima grana suspendere, flagrare mure, et tandem dominatu virorum se caruisse laetentur quaerantque alios, non quibus iuxta Dei sententiam serviant, sed quibus imperent.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 3:16)
et post multas aetates illa sententia:
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 6:8)
immo idcirco raptus atque translatus est, ne semel latam sententiam precibus suis flectere conaretur dicente domino ad Hieremiam:
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 10:4)
"de nobis post haec tristis sententia fertur?"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura II38)
vicit digna viro sententia, noverat ille luxuriam inperii veterem noctesque Neronis iam medias aliamque famem, cum pulmo Falerno arderet, nulli maior fuit usus edendi tempestate mea;
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura IV63)
sententia prima huius erit, post hanc aetate atque arte minores censebunt, tamquam famae discrimen agatur aut animae:
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI257)
scutum gladiumque relinques, Quod modo proposui, non est sententia:
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII52)
"lucri bonus est odor ex re qualibet, illa tuo sententia semper in ore versetur dis atque ipso Iove digna poeta:"
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV70)
Et iterum ite- rumque praeconem repetere vocem illam iubebant, qua libertas Achaiae pronuntiabatur, nec aliter illa consulari sententia quam modulatissimo aliquo tibiarum aut fidium cantu fruebantur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM MACEDONICUM PRIMUM 15:1)
Comploratum igitur publice statim et pari voce clamatum est "ad arma," seditque sententia quoquo modo rebellandum;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM TERTIUM 8:3)
Potitus Hiempsalis capite cum se in Adherbalem convenisset isque Romam profugisset, missa per legatos pecunia traxit in sententiam suam senatum.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM IVGURTHINUM 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION