라틴어 문장 검색

Neque vero mihi aliquis opponat dives in Iudaea templum, mensam, lucernas, turibula, patellas, scyphos, mortariola et cetera ex auro fabre facta.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 10:3)
- nunc vero, cum paupertatem domus suae pauper dominus dedicarit, cogitemus crucem et divitias lutum putabimus.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 10:8)
Turpe est ante fores sacerdotis domini crucifixi et pauperis et qui cibo quoque vescebatur alieno lictores consulum et milites excubare iudicemque provinciae melius apud te prandere quam in palatio.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 11:1)
Quodsi obtenderis facere te haec, ut roges pro miseris atque subiectis, iudex saeculi plus defert clerico continenti quam diviti et magis sanctitatem tuam veneratur quam opes;
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 11:2)
Accepisse pauperibus erogandum et esurientibus plurimis vel cautum esse vel timidum aut - quod apertissimi sceleris est - aliquid inde subtrahere omnium praedonum crudelitatem superat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 16:10)
", elemosyna in pauperes, obsequium in servos Dei, humilitas et cordis et vestium atque in cunctis sermo moderatus."
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 4:37)
Intellege super egenum et pauperem.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 9:3)
Balteo posito habituque mutato, quidquid castrensis peculii fuit, in pauperes erogavit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 10:2)
"Qui vult perfectus esse, vendat omnia, quae habet, et det pauperibus et sequatur me,"
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 10:4)
Subvenire pauperibus, visitare languentes, provocare hospitio, lenire blanditiis,
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 10:20)
In praesentiarum tradis mihi Fabiolam, laudem Christianorum, miraculum gentilium, luctum pauperum, solacium monachorum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 2:1)
Quin potius omnem censum, quem habere poterat - erat autem amplissimus et respondens generi eius - dilapidavit ac vendidit et in pecunia congregatum usibus pauperum praeparavit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 6:4)
Scio multos divites et religiosos ob stomachi angustiam exercere huiusce modi misericordiam per aliena ministeria et clementes esse pecunia, non manu.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 6:10)
scit, quid in Lazaro dives purpuratus aliquando non fecerit, quali superba mens retributione damnata sit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 6:14)
Ferrea vox, Omnia morborum percurrere nomina possim, quae Fabiola in tanta miserorum refrigeria commutavit, ut multi pauperum sani languentibus inviderent.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 6:19)

SEARCH

MENU NAVIGATION