라틴어 문장 검색

Et ideo de te narratio eius suavior nobis erat, quia ea dicebat, quae ipse non possis ne quidem me inquirente rescribere, ne tuarum laudum, quod sancta scriptura prohibet, fieres praedicator.
(아우구스티누스, 편지들, 45. (A. D. 418 Epist. CC) Domino Inlustri et Merito Praestantissimo Atque In Christi Dilectione Carissimo Filio Valerio Augustinus In Domino salutem 1:3)
Ego autem, qui utique, sicut exitus docuit, differre potius debui quam periculosum praecipitare negotium, dum nolo gravissimum et sanctissimum senem ad nos usque fatigatum sine effectu propter quem venerat tam longe, ad propria remeare, obtuli non petentibus quendam adulescentem Antoninum, qui mecum tunc erat, in monasterio quidem a nobis a parvula aetate nutritum, sed praeter lectionis officium nullis clericatus gradibus et laboribus notum.
(아우구스티누스, 편지들, 47. (A. D. 423 Epist. CCIX) Domino Beatissimo et Debita Caritate Venerando Sancto Papae Caelestino Augustinus In Domino salutem 3:4)
Propter quod ego in hac epistula, quae ad vos pervenit, probavi per testimonia scripturarum sanctarum, quae ibi potestis inspicere, et bona opera nostra et pias orationes et rectam fidem nullo modo in nobis esse potuisse, nisi haec acciperemus ab illo de quo dicit apostolus Iacobus:
(아우구스티누스, 편지들, 50. (A. D. 426 Epist. CCXIV) Domino Dilectissimo et In Christi Membris Honorando Fratri Valentino et Fratribus Qui Tecum Sunt, Augustinus In Domino salutem 4:1)
Quapropter, inquit, carissimi, haec expectantes, satis agite inviolati et inmaculati apud eum reperiri in pace, et domini nostri patientiam salutem existimate, sicut et dilectis simus frater noster Paulus secundum eam quae data est ei sapientiam scripsit vobis ut et in omnibus epistulis loquens in eis de his, in quibus sunt quaedam difficilia intellectu, quae indocti et instabiles homines pervertunt sicut et ceteras scripturas ad proprium suum interitum.
(아우구스티누스, 편지들, 50. (A. D. 426 Epist. CCXIV) Domino Dilectissimo et In Christi Membris Honorando Fratri Valentino et Fratribus Qui Tecum Sunt, Augustinus In Domino salutem 6:6)
Nisi enim libero arbitrio intellegeremus atque saperemus, non nobis praeciperetur dicente scriptura:
(아우구스티누스, 편지들, 50. (A. D. 426 Epist. CCXIV) Domino Dilectissimo et In Christi Membris Honorando Fratri Valentino et Fratribus Qui Tecum Sunt, Augustinus In Domino salutem 7:3)
Tunc aperuit illis sensum, ut intellegerent scripturas, nec Iacobus apostolus diceret:
(아우구스티누스, 편지들, 50. (A. D. 426 Epist. CCXIV) Domino Dilectissimo et In Christi Membris Honorando Fratri Valentino et Fratribus Qui Tecum Sunt, Augustinus In Domino salutem 7:9)
Fideliorem hominem et qui faciliores haberet accessus ad aures tuas ferens litteras meas, numquam potui reperire, quam nunc dominus obtulit servum et ministrum Christi diaconum Paulum ambobus nobis carissimum, ut aliquid tibi loquerer non pro potentia tua et honore quem geris in isto saeculo maligno, nec pro incolumitate carnis tuae corruptibilis atque mortalis, quia et ipsa transitoria est, et quam diu sit, semper incertum est, sed pro illa salute quam nobis promisit Christus, qui propterea hic exhonoratus atque crucifixus est, ut doceret nos bona saeculi huius magis contemnere quam diligere, et hoc amare et sperare ab illo, quod in sua resurrectione monstravit;
(아우구스티누스, 편지들, 51. (A. D. 427 Epist. CCXX) Domino Filio In Praesentem et In Aeternam salutem Dei Misericordia Protegente et Regendo Bonifatio Augustinus 1:1)
Propter quod dicit scriptura divina:
(아우구스티누스, 편지들, 51. (A. D. 427 Epist. CCXX) Domino Filio In Praesentem et In Aeternam salutem Dei Misericordia Protegente et Regendo Bonifatio Augustinus 6:5)
Iam tamen post festa omnia receptionis suae in paralysin solvitur multis ac paene omnibus membris, tunc somnio admonitus confitens per scripturam ob hoc sibi dictum esse accidisse, quod symbolum non reddiderit.
(아우구스티누스, 편지들, 52. (A. D. 428 Epist. CCXXVII) 22)
Docuit itaque nos per apostolum suum magister bonus neque propterea nos recte vivere et recte facere, ut laudemur ab hominibus, id est finem recti nostri non in hominum laudibus ponere et tamen propter ipsos homines quaerere laudes hominum.
(아우구스티누스, 편지들, 54. (A. D. 429 Epist. CCXXXI) Augustinus Seruus Christi Membrorumque Christi Dario Filio Membro Christi In Ipso salutem 4:2)
Omnia quae praeteritis temporibus erga humanum genus maiores nostri gesta esse meminerunt nobisque tradiderunt, omnia etiam quae nos videmus et posteris tradimus, quae tamen pertinent ad veram religionem quaerendam et tenendam, divina scriptura non tacuit, sed ita omnino cuncta transeunt, ut transitum esse praedicta sunt.
(아우구스티누스, 편지들, 55. (A. D. Epist. CCXXXII) Dominis Praedicabilibus et Dilectissimis Fratribus Madaurensibus, Quorum Per Fratrem Florentium Epistulam Accepi, Augustinus 3:3)
Haec omnia divinae scripturae, quae in manus omnium iam venerunt, ante longissima tempora futura esse testatae sunt;
(아우구스티누스, 편지들, 55. (A. D. Epist. CCXXXII) Dominis Praedicabilibus et Dilectissimis Fratribus Madaurensibus, Quorum Per Fratrem Florentium Epistulam Accepi, Augustinus 4:1)
Quis autem possit speciales nefariarum superstitionum prohibitiones in scripturis invenire, cum generaliter apostolus dicat:
(아우구스티누스, 편지들, 56. (A. D. Epist. CCXLV) Domino Dilectissimo et Venerabile Fratri et Consacerdoti Possidio et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 2:3)
Quae autem parum plana videbuntur aut minus plena in structaque, petimus, inquam, ut ea non docendi magis quam admonendi gratia scripta existiment et, quasi demonstratione vestigiorum contenti, persequantur ea post, si libebit, vel libris repertis vel magistris.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, 머리말, 1장 17:1)
Quid autem refert scire me in eiusmodi periculis amicorum, si non magna me turpitudo insecutura est, de via esse recta declinandum, nisi id quoque me docuerit, quam putet magnam turpitudinem, et cum decessero de via, quousque degredi debeam?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, III 16:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION