라틴어 문장 검색

veterrima quaeque, ut ea vina quae vetustatem ferunt, esse debent suavissima, verumque illud est, quod dicitur, multos modios salis simul edendos esse, ut amicitiae munus expletum sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 86:4)
testis est Graecia, quae cum eloquentiae studio sit incensa iamdiuque excellat in ea praestetque ceteris, tamen omnis artis vetustiores habet et multo ante non inventas solum sed etiam perfectas, quam haec est [a Graecis] elaborata dicendi vis atque copia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 7장 1:1)
sed suavitate ea, qua perfunderet animos, non qua perfri- ngeret, [et] tantum ut memoriam concinnitatis suae, non, quem ad modum de Pericle scripsit Eupolis, cum delectatione aculeos etiam relinqueret in animis eorum a quibus esset auditus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 9장 4:2)
tantum modo coniectura ducor ad suspicandum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 14장 4:3)
quamquam ea ipsa Peripateticorum Academicorumque consuetudo in ratione dicendi talis est ut nec perficere oratorem possit ipsa per sese nec sine ea orator esse perfectus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 31장 4:2)
hic enim adtulit hanc artem omnium artium maximam quasi lucem ad ea quae confuse ab aliis aut respondebantur aut agebantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 41장 3:1)
ille se consuli nolebat, ne qua in re inferior esset quam Scaevola - , sic Servius sapientissime, cum duae civiles artes ac forenses plurimum et laudis haberent et gratiae, perfecit ut altera praestaret omnibus, ex altera tantum assumeret quantum esset et ad tuendum ius civile et ad obtinendam consularem dignitatem satis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 42장 2:2)
Sed ab eis, qui tantum in dicentium numero, non in oratorum fuerunt, iam ad oratores revertamur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 47장 4:3)
ea si praeteriens, ut dixi, aspexerit, si nihil audiverit, tamen oratorem versari in illo iudicio et opus oratorium fieri aut perfectum iam esse profecto intelleget.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 54장 2:5)
Qua re hoc doctoris intellegentis est videre, quo ferat natura sua quemque, et ea duce utentem sic instituere, ut Isocratem in acerrimo ingenio Theopompi et lenissimo Ephori dixisse traditum est, alteri se calcaria adhibere alteri frenos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 56장3)
Itaque omittamus lugere et tantum quid quisque dicendo potuerit, quoniam id quaerimus, praedicemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 76장 3:6)
Reliquos frequenter audiens acerrimo studio tenebar cottidieque et scribens et legens et commentans oratoriis tantum exercitationibus contentus non eram.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 89장 2:8)
Primus et secundus annus et tertius tantum quasi de picturae veteris colore detraxerat, quantum non quivis unus ex populo, sed existimator doctus et intellegens posset cognoscere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 93장 1:2)
A quibus tantum dissentio, ut, cum Sophocles vel optime scripserit Electram, tamen male conversam Atilii mihi legendam putem, de quo Lucilius:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 6:5)
ea quid percipit aut quid iudicat, quo aut petat aut fugiat aliquid, praeter voluptatem et dolorem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 39:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION