라틴어 문장 검색

et Q. Mamilius ut collegae iurisdictione tradita Galliam cum exercitu cui L. Porcius praetor praefuerat obtineret decretum est, iussusque populari agros Gallorum qui ad Poenos sub adventum Hasdrubalis defecissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 152:1)
et edictum subinde propositum ut ad stipendium petendum convenirent Carthaginem, seu carptim partes seu universi mallent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 379:1)
collega additur ei P. Licinius Crassus pontifex maximus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 556:2)
quarto decimo anno Punici belli P. Cornelius Scipio et P. Licinius Crassus ut consulatum inierunt, nominatae consulibus provinciae sunt, Sicilia Scipioni extra sortem, concedente collega, quia sacrorum cura pontificem maximum in Italia retinebat, Bruttii Crasso.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 562:1)
utrum tandem ergo firmior eris in Africa solus an hic tuo conlegaeque tui exercitu coniuncto?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 638:2)
consul diem ad conloquendum cum conlega petit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 693:1)
cum M. Livio et Claudio Neroni consulibus triumphus decretus esset, Livius, qui in provincia sua rem gesserat, quadrigis invectus est, Nero, qui in collegae provinciam, ut victoriam eius adiuvaret, venerat, equo secutus est, et in hoc habitu plus gloriae reverentiaeque habuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXVIII Periocha2)
ubi dies quae edicta erat advenit, arma equosque ostenderunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 6:1)
docendorum atque exercendorum curam Siculi habuerunt, edictum imperatoris erat, ipsum militaturum qui ita non fecisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 11:2)
omnium primum ratus tueri publicam fidem, partim edicto, partim iudiciis etiam in pertinaces ad obtinendam iniuriam redditis suas res Syracusanis restituit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 18:1)
itaque intra paucos dies triginta milia peditum, quattuor ferme equitum in Sedetanum agrum, quo edictum erat, convenerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 27:1)
vocatos ad contionem milites praetor signa extra urbem efferre iubet castraque in campo locat cum gravi edicto, si quis miles aut in urbe restitisset aut secum extulisset quod suum non esset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 297:1)
item M. Livius, cum ad tribum Arniensem et nomen conlegae venture est, vendere equum C. Claudium iussit duarum rerum causa, unius quod falsum adversus se testimonium dixisset, alterius quod non sincera fide secum in gratiam redisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 519:1)
cum in leges iurasset C. Claudius et in aerarium escendisset, inter nomina eorum quos aerarios relinquebat dedit conlegae nomen.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 521:1)
nam et Claudius Livio collegae equum ademit, quod a populo damnatus actusque in exsilium fuerat, et Livius Claudio, quod falsum in se testimonium dixisset et quod non bona fide secum in gratiam redisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXIX Periocha21)

SEARCH

MENU NAVIGATION