라틴어 문장 검색

esto, desisti nempe nec ultra fovisti errorem, breve sit quod turpiter audes;
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII64)
omnibus in terris, quae sunt a Gadibus usque Auroram et Gangen, pauci dinoscere possunt vera bona atque illis multum diversa, remota erroris nebula, quid enim ratione timemus aut cupimus?
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X1)
si scelus admittas, dabitur mora parvula, dum res nota urbi et populo contingat principis aurem, dedecus ille domus sciet ultimus;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X139)
quid sentire putas omnes, Calvine, recenti de scelere et fidei violatae crimine?
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII3)
nona aetas agitur peioraque saecula ferri temporibus, quorum sceleri non invenit ipsa nomen et a nullo posuit natura metallo.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII13)
"ille crucem sceleris pretium tulit, hic diadema."
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII42)
confer et artifices mercatoremque veneni, et deducendum corio bovis in mare, cum quo clauditur adversis innoxia simia fatis, haec quota pars scelerum, quae custos Gallicus urbis usque a lucifero donec lux occidat audit?
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII58)
plurima felix paulatim vitia atque errores exuit omnes, prima docet rectum sapientia, quippe minuti semper et infirmi est animi exiguique voluptas ultio, continuo sic collige, quod vindicta nemo magis gaudet quam femina.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII74)
nam scelus intra se tacitum qui cogitat ullum, facti crimen habet.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII82)
cum scelus admittunt, superest constantia;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII94)
Mitem animum et mores modicis erroribus aequos praecipit, atque animas servorum et corpora nostra materia constare putat paribusque elementis, an saevire docet Rutilus, qui gaudet acerbo plagarum strepitu et nullam Sirena flagellis conparat, Antiphates trepidi laris ac Polyphemus, tunc felix, quotiens aliquis tortore vocato uritur ardenti duo propter lintea ferro?
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV4)
Inde fere scelerum causae, nec plura venena miscuit aut ferro grassatur saepius ullum humanae mentis vitium quam saeva cupido inmodici census, nam dives qui fieri vult, et cito vult fieri;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV60)
"peregrina ignotaque nobis ad scelus atque nefas, quaecumque est, purpura ducit."
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV67)
"nullus enim magni sceleris labor."
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV78)
Nos miranda quidem, set nuper consule Iunco gesta super calidae referemus moenia Copti, nos volgi scelus et cunctis graviora cothurnis;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV12)

SEARCH

MENU NAVIGATION