라틴어 문장 검색

ventus ubi invasit nubem et versatus ibidem fecit ut ante cavam docui spissescere nubem, mobilitate sua fervescit;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 6:2)
opturgescit enim subito pes, arripit acer saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos, existit sacer ignis et urit corpore serpens quam cumque arripuit partem repitque per artus, ni mirum quia sunt multarum semina rerum et satis haec tellus morbi caelumque mali fert, unde queat vis immensi procrescere morbi.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 21:6)
per agros urbesque fere omnes Exercent epulis laeti:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 36:5)
Domi enim nobis animos induimus tyrannorum, et non quantum decet, sed quantum licet, exercere volumus in servos.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 14:1)
Vis exercitas in servili pectore virtutes recenseamus?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 16:1)
Nam post urbem captam cum sedatus esset Gallicus motus, res publica vero esset ad tenue deducta, finitimi oportunitatem invadendi Romani nominis aucupati praefecerunt sibi Postumium Livium Fidenatium dictatorem, qui mandatis ad senatum missis postulavit ut, si vellent reliquias suae civitatis manere, matres familiae sibi et virgines dederentur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 37:1)
quem Germanici appellatione, Octobrem vero suo nomine Domitianus invaserat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 36:2)
Nam de Kalendis Nonis et Idibus deque feriarum variis observa­tionibus innumeros auctores cura quaestionis exercuit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 4:3)
Nam cum Libyes invasuri Siciliam classem adpulissent ad id promuntorium, Apollo, qui ibi colitur, invocatus ab incolis inmissa hostibus peste et paene cunctis subita morte interceptis Libystinus cognominatus est.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 24:2)
Latonae Apollinem Dianamque pariturae Iuno dicitur obstitisse, sed, ubi quandoque partus effusus est, draconem ferunt, qui Πύθων vocitabatur, invasisse cunas deorum, Apollinemque in prima infantia sagittis beluam confecisse.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 52:1)
Quia sub illorum, inquit, supercilio non defuit qui psaltriam intromitti peteret, ut puella ex industria supra naturam mollior canora dulcedine et saltationis lubrico exerceret inlecebris philosophantes.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, I. 5:1)
nunc me reliquiae vestrae exercent.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, III. 13:3)
Hunc Virgilius frequenter exercuit:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, VI. 6:2)
Qualis in Eurotae ripis aut per iuga Cynthi Exercet Diana choros, quam mille secutae Hinc atque hinc glomerantur Oreades:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, IV. 9:1)
Sed vos, o lecti, ferro quis scindere vallum Adparat et mecum invadit trepidantia castra?
(Macrobii Saturnalia, Liber V, IX. 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION