라틴어 문장 검색

nam nec explicare quicquam nec statuere poterant, nec quod statutum esset manebat, omnia perscindente vento et rapiente;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 620:2)
illa disceptatio tenebat, quod consul in Sicilia se M. Valerium Messallam, qui tum classi praeesset, dictatorem dicturum esse aiebat, patres extra Romanum agrum - eum autem Italia terminari - negabant dictatorem dici posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 71:1)
ad primam ferme vigiliam agmen explicaverunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 54:2)
quae transeunti confragosa loca implicatasque flexibus vallium vias, ubi ventum ad hanc urbem est, repente velut maris vasti sic universa panditur planities, ut subiectos campos terminare oculis haud facile queas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 36:1)
et terminare iussi qua ulterior citeriorve provincia servaretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 371:3)
non tam in tempore Punicum bellum terminatum erat, ne simul et cum Philippo foret bellandum, quam opportune iam Antiocho ex Syria movente bellum Philippus est superatus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 245:1)
cum hic status rerum in Asia Graeciaque et Macedonia esset, vixdum terminato cum Philippo bello, pace certe nondum perpetrata, ingens in Hispania ulteriore coortum est bellum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 271:1)
quid deinde aberit quin ab Gadibus ad mare rubrum Oceano fines terminemus, qui orbem terrarum amplexu finit, et omne humanum genus secundum deos nomen Romanum veneretur?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 220:1)
Polyxenidas, ut appropinquare hostes adlatum est, occasione pugnandi laetus sinistrum ipse cornu in altum extendit, dextrum cornu praefectos navium ad terram explicare iubet, et aequa fronte ad pugnam procedebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 491:1)
nam nec sic in evectus erat ut ordo omnium navium ad terram explicari posset, et festinans ipse praepropere cum quinque solis navibus Hannibali occurrit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 261:2)
aut explica utrum aperte an clam te aggressuri fuerimus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 175:3)
summa vi totum diem oppugnarunt, ita ut ne efferendi quidem signa Romanis spatium nec ad explicandam aciem locus esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 297:1)
priusquam in provincias magistratus proficiscerentur, senatui placuit, L. Postumium consulem ad agrum publicum a privato terminandum in Campaniam ire, cuius ingentem modum possidere privatos paulatim proferendo fines constabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 7:1)
ingens ibi vexatio partis utriusque fuit, nullo expectante, dum utcumque explicaretur agmen, sed armatis deicientibus in praeceps impedimenta - neque enim aliter via aperiri poterat - iumentis, cum stimularentur in turba saevientibus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 737:1)
decrevissentque de summa belli, si loci satis ad explicandam aciem fuisset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 42:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION