라틴어 문장 검색

hic ego, si Crassi omnes cum Antoniis exsistant, si tu, L. Philippe, qui inter illos florebas, hanc causam voles cum Hortensio dicere, tamen superior sim necesse est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 26장1)
de quo quid ego plura commemorem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 5장 1:2)
quae cuius modi in utroque nostrum sint, paulo post commemorabo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 7장5)
atque ego haec quae in medio posita sunt commemoro:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 11장1)
aut enim id mihi satis est quod est de me opinionis, quidquid est, aut, si id parum est, ego maius id commemorando facere non possum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 11장 3:5)
cum commiserari, conqueri, et ex illius invidia deonerare aliquid et in te traicere coeperit, commemorare quaestoris cum praetore necessitudinem constitutam, morem maiorum, sortis religionem, poterisne eius orationis subire invidiam?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 14장 2:2)
an quod ad commemorandum est honestius, id ad probandum non multo videri debet aequius?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 20장 2:2)
ego autem et me saepe nova videri dicere intellego, cum pervetera dicam sed inaudita plerisque, et fateor me oratorem, si modo sim aut etiam quicumque sim, non ex rhetorum officinis sed ex Academiae spatiis exstitisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 3장 3:1)
Hoc nec gravior exstitit quisquam nec callidior nec temperatior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 7장 1:2)
in quo cum doceret eos qui partim in dicendo partim in scribendo principes exstiterunt, domus eius officina habita eloquentiae est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 13장 1:4)
quamquam enim et philosophi quidam ornate locuti sunt - si quidem et Theophrastus a divinitate loquendi nomen invenit et Aristoteles Isocratem ipsum lacessivit et Xenophontis voce Musas quasi locutas ferunt et longe omnium quicumque scripserunt aut locuti sunt exstitit et suavitate et gravitate princeps Plato - , tamen horum oratio neque nervos neque aculeos oratorios ac forensis habet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 19장 2:1)
num quis exsistat, cui voluptas, cui divitiae, cui denique praeter officium fortis et magni viri quicquam aliud propositum fuisse videatur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon I, 2장 3:2)
quae est ista in commemoranda pecunia tua tam insolens ostentatio?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon VI, 1장1)
Ex quibus contrariis argumenta talia existunt:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 11장 2:5)
in quibus exsistunt haec genera, ut accusator personam arguat facti, defensor aliquid opponat de tribus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 24장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION