라틴어 문장 검색

eorumne sit differentia, in quibus aura illa concipitur, an eorum, per quae velut organa meat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 163:2)
ediscere autem, quo exercearis, erit optimum (nam ex tempore dicentes avocat a cura vocis ille, qui ex rebus ipsis concipitur, adfectus) et ediscere quam maxime varia, quae et clamorem et et sermonem et flexus habeant, ut simul in paremur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 172:1)
sed hi carent natura, ideoque in iis primum est bene adfici et concipere imagines rerum et tanquam veris moveri.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 209:2)
adnotandae magis proprietates, quae transferri non poterant, manus iactare et dulces exclamationes theatri causa producere et ingrediendo ventum concipere veste et nonnunquam dextro latere facere gestus, quod neminem alium nisi Demetrium decuit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 326:1)
cuius equidem onus si tantum opinione prima concipere potuissem, quanto me premi ferens sentio, maturius consulmssem vires meas.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 2:2)
nam cura Protogenes, ratione Pamphilus ac Melanthius, facilitate Antiphilus, concipiendis visionibus, quas φαντασίασ vocant, Theon Samius, ingenio et gratia, quam in se ipse maxime iactat, Apelles est praestantissimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 172:2)
quod si mente conceperint, huic quoque parti facilius accedent, ut ipsum iter neque impervium neque saltem durum putent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 258:1)
Generis praesidia omnia extincta sunt.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 14장30)
"Non mea culpa saepe ad vos oratum mitto, patres conscripti, sed vis Iugurthae subigit, quem tanta libido extinguendi me invasit, ut neque vos neque deos immortalis in animo habeat, sanguinem meum quam omnia malit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 24장3)
Igitur ea victoria nobilitas ex libidine sua usa multos mortalis ferro aut fuga extinxit plusque in relicuum sibi timoris quam potentiae addidit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 42장6)
Igitur Sulla gentis patriciae nobilis fuit, familia prope iam extincta maiorum ignavia, litteris Graecis atque Latinis iuxta [atque doctissime] eruditus, animo ingenti, cupidus voluptatum, sed gloriae cupidior;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 95장4)
Seneca Lucilio suo salutem Ex iis quae mihi scribis, et ex iis quae audio, bonam spem de te concipio;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 21)
Concipere animo non potes, quantum momenti adferre mihi singulos dies videam."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 6 3:5)
Cibus famem sedet, potio sitim extinguat, vestis arceat frigus, domus munimentum sit adversus infesta corporis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 8 5:3)
Certos habebat dies ille magister voluptatis Epicurus, quibus maligne famem extingueret, visurus, an aliquid deesset ex plena et consummata voluptate, vel quantum deesset et an dignum quod quis magno labore pensaret.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 18 9:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION