라틴어 문장 검색

Nam sive est animal tellus et vivit habetque spiramenta locis flammam exhalantia multis, spirandi mutare vias, quotiensque movetur, has finire potest, illas aperire cavernas;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 29:4)
sive leves imis venti cohibentur in antris saxaque cum saxis et habentem semina flammae materiam iactant, ea concipit ictibus ignem, antra relinquentur sedatis frigida ventis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 29:5)
nempe ubi terra cibos alimentaque pinguia flammae non dabit absumptis per longum viribus aevum naturaeque suum nutrimen deerit edaci, non feret illa famem desertaque deseret ignis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 29:7)
Flamma tibi ferrumque dabunt iter:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 34:2)
Quos prohibete, precor, facinusque repellite, neve caede sacerdotis flammas exstinguite Vestae!"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 69:7)
ei mihi, quam celeri micuerunt nubila flamma!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 226)
terra feret stellas, caelum findetur aratro, unda dabit flammas, et dabit ignis aquas, omnia naturae praepostera legibus ibunt, parsque suum mundi nulla tenebit iter, omnia iam fient, fieri quae posse negabam, et nihil est, de quo non sit habenda fides.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 82)
quid prius est illi flamma Briseidos, utque fecerit iratos rapta puella duces?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1173)
omne genus scripti gravitate tragoedia vinci . haec quoque materiam semper amoris habet, num quid in Hippolyto, nisi caecae flamma novercae?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1177)
nec natum in flamma vidisset, in arbore natas, cepisset genitor si Phaëthonta Merops.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 413)
quae nequeunt secum ferre aut abducere, perdunt, et cremat insontes hostica flamma casas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 1029)
funeris ara mihi, ferali cincta cupressu, convenit et structis flamma parata rogis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 139)
crede, quod est et vis, ac desine tuta vereri, deque fide certa sit tibi certa fides, quodque polo fixae nequeunt tibi dicere flammae, non mentitura tu tibi voce refer, esse tui memorem, de qua tibi maxima cura est, quodque potest, secum nomen habere tuum vultibus illa tuis tamquam praesentis inhaeret, teque remota procul, si modo vivit, amat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 35)
O mihi dilectos inter pars prima sodales, unica fortunis ara reperta meis cuius ab adloquiis anima haec moribunda revixit, ut vigil infusa Pallade flamma solet;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 51)
credam prius ora Medusae Gorgonis anguineis cincta fuisse comis, esse canes utero sub virginis, esse Chimaeram, a truce quae flammis separet angue leam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 77)

SEARCH

MENU NAVIGATION