라틴어 문장 검색

tibi res antiquae laudis et artem ingredior, sanctos ausus recludere fontis, Ascraeumque cano Romana per oppida carmen.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 8:15)
non liquidi gregibus fontes, non gramina deerunt;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 9:9)
huc ager ille malus dulcesque a fontibus undae ad plenum calcentur;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 10:8)
Ipsa autem macie tenuant armenta volentes, atque, ubi concubitus primos iam nota voluptas sollicitat, frondesque negant et fontibus arcent.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 5:3)
Est etiam ille malus Calabris in saltibus anguis, squamea convolvens sublato pectore terga atque notis longam maculosus grandibus alvum qui, dum amnes ulli rumpuntur fontibus et dum vere madent udo terrae ac pluvialibus austris stagna colit, ripisque habitans hic piscibus atram improbus ingluviem ranisque loquacibus explet;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 18:5)
Labitur infelix studiorum atque immemor herbae victor equus fontisque avertitur et pede terram crebra ferit;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 20:7)
frondibus et victu pascuntur simplicis herbae, pocula sunt fontes liquidi atque exercita cursu flumina, nec somnos abrumpit cura salubris.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 21:4)
At liquidi fontes et stagna virentia musco adsint et tenuis fugiens per gramina rivus, palmaque vestibulum aut ingens oleaster inumbret, ut, cum prima novi ducent examina reges vere suo ludetque favis emissa iuventus, vicina invitet decedere ripa calori, obviaque hospitiis teneat frondentibus arbos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 2:4)
Haec circum casiae virides et olentia late serpylla et graviter spirantis copia thymbrae floreat inriguumque bibant violaria fontem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 2:6)
Postquam est in thalami pendentia pumice tecta perventum et nati fletus cognovit inanes Cyrene, manibus liquidos dant ordine fontes germanae tonsisque ferunt mantelia villis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 15:11)
o quae fontibus integris gaudes, apricos necte flores, necte meo Lamiae coronam, Piplei dulcis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 262)
fas pervicacis est mihi Thyiadas vinique fontem lactis et uberes cantare rivos atque truncis lapsa cavis iterare mella;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 193)
vestris amicum fontibus et choris non me Philippis versa acies retro, devota non extinxit arbor nec Sicula Palinurus unda.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 47)
hoc fonte derivata clades in patriam populumque fluxit.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 68)
O fons Bandusiae splendidior vitro, dulci digne mero non sine floribus, cras donaberis haedo, cui frons turgida cornibus primis et venerem et proelia destinat;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 131)

SEARCH

MENU NAVIGATION