라틴어 문장 검색

qui esset tantus fructus in prosperis rebus, nisi haberes qui illis aeque ac tu ipse gauderet?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 28:4)
ut enim benefici liberalesque sumus, non ut exigamus gratiam - neque enim beneficium faeneramur, sed natura propensi ad liberalitatem sumus - sic amicitiam non spe mercedis adducti, sed quod omnis eius fructus in ipso amore inest, expetendam putamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 40:1)
novitates autem, si spem afferunt, ut tamquam in herbis non fallacibus fructus appareat, non sunt illae quidem repudiandae, vetustas tamen suo loco conservanda;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 87:1)
fructus enim ingeni et virtutis omnisque praestantiae tum maximus capitur, cum in proximum quemque confertur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 89:5)
sed plerique neque in rebus humanis quicquam bonum norunt nisi quod fructuosum sit, et amicos tamquam pecudes eos potissimum diligunt, ex quibus sperant se maximum fructum esse capturos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 100:4)
atque hoc maxime iudicaretur, si quid tale possit contingere, ut aliquis nos deus ex hac hominum frequentia tolleret et in solitudine uspiam collocaret atque ibi suppeditans omnium rerum quas natura desiderat, abundantiam et copiam, hominis omnino aspiciendi potestatem eriperet - quis tam esset ferreus qui vitam ferre posset cuique non auferret fructum voluptatum omnium solitudo?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 110:3)
Volui id quidem efficere certe et capio magnum fructum, si quidem quod volui tanta in re consecutus sum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 3장 4:2)
Nec enim ex novis, ut agricolae solent, fructibus est, unde tibi reddam quod accepi - sic omnis fetus repressus est exustus- que siti flos veteris ubertatis exaruit - nec ex conditis, qui iacent in tenebris et ad quos omnis nobis aditus, qui paene solis patuit, obstructus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 4장 2:3)
modo idem noster animus efficere possit quod ager, qui cum multos annos quievit, uberiores efferre fruges solet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 4장 2:6)
dicendi autem me non tam fructus et gloria quam studium ipsum exercitatioque delectat:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 6장 2:3)
his opposuit sese Socrates, qui subtilitate quadam disputandi refellere eorum instituta solebat [verbis]. Huius ex uberrimis sermonibus exstiterunt doctissimi viri;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 8장 2:1)
Quis enim uberior in dicendo Platone?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 31장 4:4)
Noli enim putare quemquam, Brute, pleniorem aut uberiorem ad dicendum fuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 33장 1:2)
nec ulla aetate uberior oratorum fetus fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 49장 2:5)
at vero intellegens et doctus audiens Scaevolam sentiret esse quoddam uberius dicendi genus et ornatius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 53장 1:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION