라틴어 문장 검색

ipse inter primores equo insigni adire, memorare veteres Gallorum glorias quaeque Romanis adversa intulissent;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 45장7)
igitur secutae Caesaris litterae quibus se non tam vacuum gloria praedicabat ut post ferocissimas gentis perdomitas, tot receptos in iuventa aut spretos triumphos, iam senior peregrinationis suburbanae inane praemium peteret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 47장7)
sin accusare vitia volunt, dein, cum gloriam eius rei adepti sunt, simultates faciunt ac mihi relinquunt, credite, patres conscripti, me quoque non esse offensionum avidum;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 54장21)
erat etiam tum in more publica munificentia;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 72장2)
nec Augustus arcuerat Taurum, Philippum, Balbum hostilis exuvias aut exundantis opes ornatum ad urbis et posterum gloriam conferre.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 72장3)
ac si modum orationi posuisset, misericordia sui gloriaque animos audientium impleverat:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 9장2)
sed neque Blaesus ideo inlustrior et huic negatus honor gloriam intendit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 26장2)
etiam gloria ac virtus infensos habet, ut nimis ex propinquo diversa arguens.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 33장10)
nam contra punitis ingeniis gliscit auctoritas, neque aliud externi reges aut qui eadem saevitia usi sunt nisi dedecus sibi atque illis gloriam peperere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 35장12)
et quoniam audiverit Augustum in conlocanda filia non nihil etiam de equitibus Romanis consultavisse, ita, si maritus Liviae quaereretur, haberet in animo amicum sola necessitudinis gloria usurum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 39장9)
Lentulo super consulatum et triumphalia de Getis gloriae fuerat bene tolerata paupertas, dein magnae opes innocenter partae et modeste habitae.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 44장3)
secuti aetate aut sexu imbecilli et quibus maior vitae quam gloriae cupido.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 50장4)
ne Ilienses quidem, cum parentem urbis Romae Troiam referrent, nisi antiquitatis gloria pollebant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 55장5)
actaeque ei grates apud senatum ab inlustribus famaque apud populum, quia sine ambitione aut proximorum precibus ignotos etiam et ultro accitos munificentia iuverat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 64장3)
tibi summum rerum iudicium di dedere, nobis obsequii gloria relicta est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 8장12)

SEARCH

MENU NAVIGATION