라틴어 문장 검색

adversae Hannibali factionis homines principibus Romanis, hospitibus quisque suis, identidem scribebant nuntios litterasque ab Hannibale ad Antiochum missas, et ab rege ad eum clam legatos venisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 545:1)
qua silentium ac solitudo erat in urbem inducit priusque omnia cepit quam se reciperent Lacetani.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 234:1)
silentio deinde facto petiit ab iis ut cives Romanos, si qui apud eos in servitute essent, conquisitos intra duos menses mitterent ad se in Thessaliam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 569:1)
Boi ut egressum suis finibus hostem sensere, sequebantur silenti agmine, locum insidiis quaerentes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 35:1)
nam etsi per legatos identidem omnia explorabantur, tamen rumores temere sine ullis auctoribus orti multa falsa veris miscebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 253:1)
in concilium ut ventum est, aegre a Phaenea praetore principibusque aliis introductus facto silentio dicere orsus rex.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 519:1)
cum, quonam modo ea fieri possent, mirabundus Pausistratus percunctaretur, fidem petenti dedit agendae communiter rei aut tegendae silentio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 104:1)
cum in alto ubi substiterant cibo reficerent vires, contemplatus Eudamus hostes claudas mutilatasque naves apertis navibus remulco trahentes, viginti paulo amplius integras abscedentes, e turri praetoriae navis silentio facto exsurgite inquit et egregium spectaculum capessite oculis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 268:3)
biduum deinde silentium fuit neutris transgredientibus amnem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 430:1)
cuius ubi ad tantam altitudinem quantae esse solum infimum cuniculi poterat pervenerunt, silentio facto pluribus locis aure admota sonitum fodientium captabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 80:1)
Rhodii tamen et Athenienses cum silentio auditi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 116:1)
silentium prae metu ceterorum fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 396:1)
quibus ego gratiam habeo quod seu mihi seu magnitudini rerum gestarum hoc dederunt, ut non solum silentio comprobarent honorem meum, sed referre etiam si opus esset viderentur parati esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 588:1)
citatus reus magno agmine amicorum clientiumque per mediam contionem ad Rostra subiit silentioque facto hoc inquit die, tribuni plebis vosque, Quirites, cum Hannibale et Carthaginiensibus signis collatis in Africa bene ac feliciter pugnavi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 649:2)
silentium deinde de Africano fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 677:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION