라틴어 문장 검색

hic saeva serpens corpus immensum trahit trifidamque linguam exertat et quaerit quibus mortifera veniat:
(세네카, 메데아 11:5)
huc ille vasti more torrentis iacens descendat anguis, cuius immensos duae.
(세네카, 메데아 11:9)
multos mergunt fata profundo, scindit vestes Augusta suas laceratque comas rigat et maestis fletibus ora.
(세네카, 옥타비아 5:24)
o quam iuvabat, quo nihil maius parens Natura genuit, operis immensi artifex, caelum intueri, [solis et currus sacros mundique motus] solis alternas vices orbemque Phoebea, astra quem cingunt vaga, lateque fulgens aetheris magni decus;
(세네카, 옥타비아 6:3)
saeculo premimur gravi, quo scelera regnant, saevit impietas furens, turpi libido Venere dominatur potens, luxuria victrix orbis immensas opes iam pridem avaris manibus, ut perdat, rapit.
(세네카, 옥타비아 6:18)
licet extruat marmoribus atque auro tegat superbus aulam, limen armatae ducis servent cohortes, mittat immensas opes exhaustus orbis, supplices dextram petant Parthi cruentam, regna divitias ferant:
(세네카, 옥타비아 9:42)
Rupere Erebi claustra profundi turba sororum face Tartarea Phlegethonque suam mutat ripam:
(세네카, 오이디푸스 2:41)
Dum nos profundae claustra laxamus Stygis, populare Bacchi laudibus carmen sonet.
(세네카, 오이디푸스 6:13)
illa, iam fessa cadens radice, fulta pendet aliena trabe, amara bacas laurus et tiliae leves et Paphia myrtus et per immensum mare motura remos alnus et Phoebo obvia enode Zephyris pinus opponens latus:
(세네카, 오이디푸스 7:20)
sive temptari abditum Acheron profundum mente non aequa tulit, sive ipsa tellus, ut daret functis viam, compage rupta sonuit;
(세네카, 오이디푸스 7:32)
subito dehiscit terra et immenso sinu laxata patuit - ipse torpentes lacus vidi inter umbras, ipse pallentes deos noctemque veram;
(세네카, 오이디푸스 7:34)
teneri crede Lethaeo abditum Thesea profundo et ferre perpetuam Styga:
(세네카, 파이드라 2:34)
fronte nunc torva petulans iuvencus virginum stravit sua terga ludo, perque fraternos nova regna fluctus ungula lentos imitante remos * pectore adverso domuit profundum, pro sua vector timidus rapina, arsit obscuri dea clara mundi nocte deserta nitidosque fratri tradidit currus aliter regendos:
(세네카, 파이드라 4:21)
inter profunda Tartara et Ditem horridum et imminentes regis inferni minas, voto peperci:
(세네카, 파이드라 13:27)
tum pone tergus ultima in monstrum coit facies et ingens belua immensam trahit squamosa partem, talis extremo mari pistrix citatas sorbet aut frangit rates.
(세네카, 파이드라 15:22)

SEARCH

MENU NAVIGATION