라틴어 문장 검색

quantum non iaculum Parthi, non impetus Austri, non leve sollicitae mentis discurrit acumen.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:102)
matura pericula surgunt undique et impositi radiant cervicibus enses.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:9)
intumuit virtus et lucis prodigus arsit impetus;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:99)
seges undique ferri circumfusa micat;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:234)
Vacuo plebs undique muro iam secura fluit;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:258)
nec tantis patriae studiis ad templa vocatus, clemens Marce, redis, cum gentibus undique cinctam exuit Hesperiam paribus Fortuna periclis.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:146)
"Nunc mihi Tydiden attollant carmina vatum, quod iuncto fidens Ithaco patefacta Dolonis indicio dapibusque simul religataque somno Thracia sopiti penetraverit agmina Rhesi Graiaque rettulerit captos ad castra iugales, quorum, si qua fides augentibus omnia Musis, impetus excessit Zephyros candorque pruinas.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:205)
cum tamen Eucherius, cui regius undique sanguis, atque Augusta soror fratri praeberet ovanti militis obsequium;
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:233)
totam pater undique secum moverat Auroram;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:80)
ducis impetus undas vincebat celeres, et pax a fonte profecta cum Rheni crescebat aquis.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:108)
Undique legati properant generique sub ore in tua centenas optant praeconia voces.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:87)
nam in resoluta humo non expedit inducere maiorem vim rivorum, prius quam conspissatum fuerit et herbis colligatum solum,quoniam impetus aquarum proluit terram nudatisque radicibus gramina non patitur coalescere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 17장 5:3)
At si compluribus diebus undique silebit aura, vannis expurgentur, ne post nimiam ventorum segnitiem vasta tempestas inritum faciat totius anni laborem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 20장 5:5)
Inter quae patre favente Libero fetis palmitibus vel generis albi vel flaventis ac rutili vel purpureo nitore micantis,undique versicoloribus pomis gravidus collucet Autumnus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 21장 3:3)
Tum etiam per plura bracchia materias diffundit, et facilius eas explicat undique subnixa,quam quae in simplici eantherio frequentibus palmitibus stipatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 17장 6:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION