라틴어 문장 검색

ita cogimur dissensione sapientium dominum nostrum ignorare, quippe qui nesciamus soli an aetheri serviamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 170:5)
a me autem ei contenderunt qui apud me et amicitia et beneficiis et dignitate plurimum possunt, quorum ego nec benevolentiam erga me ignorare nec auctoritatem aspernari nec voluntatem neglegere debebam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 1장 4:2)
quod adhuc vos ignorare non mirum est, propterea quod consulto ab accusatoribus eius rei quae conflavit hoc iudicium mentio facta non est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 2장 1:4)
quod si quis est qui et se et causam laedi putet, cum Chrysogonus vituperetur, is causam ignorat, se ipsum probe novit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 49장 1:4)
an est quisquam qui hoc ignoret, cum de homine occiso quaeratur, aut negari solere omnino esse factum aut recte et iure factum esse defendi?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 3장 2:1)
an vero, iudices, vos soli ignoratis, vos hospites in hac urbe versamini, vestrae peregrinantur aures neque in hoc pervagato civitatis sermone versantur, quas ille leges, si leges nominandae sunt ac non faces urbis, pestes rei publicae, fuerit impositurus nobis omnibus atque inusturus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 12장 2:1)
quod caput est audaciae, iudices, quis ignorat maximam inlecebram esse peccandi impunitatis spem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 16장 2:4)
de cuiusquam vita dicere audes qui hoc concedas necesse est, ita te caecum cupiditate et avaritia fuisse ut, cum postea quid futurum esset ignorares, accidere autem multa possent, spem malefici praesentis in incerto reliqui temporis eventu conlocares?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 26장 3:6)
cum illa divina cognoverit, nolo ignoret ne haec quidem humana.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 34장 2:1)
nihil enim est aliud, Brute, quod quidem tu minime omnium ignoras, pulchre et oratorie dicere nisi optimis sententiis verbisque lectissimis dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 68장 1:1)
nomen tantum virtutis usurpas, quid ipsa valeat ignoras:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon II, 1장 1:2)
rhetor autem ille magnus haec, ut opinor, Aristotelia se ignorare respondit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 1장 3:1)
Quod quidem minime sum admiratus eum philosophum rhetori non esse cognitum, qui ab ipsis philosophis praeter admodum paucos ignoretur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 1장 3:2)
quae autem fortuna, vel ignorata vel voluntaria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 17장 1:1)
Cadunt etiam in ignora- tionem atque imprudentiam perturbationes animi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 17장 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION