라틴어 문장 검색

[sed] cum Varro divinarum quinto quattuor diis fulmina adsignet, inter quos et Minervae, quaeritur, cur Minerva Iovis fulmen miserit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 425)
'et fulmine terres' non sine causa adiecit 'terres'. est enim fulmen quod terreat;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2303)
sane de fulminibus hoc scriptum in reconditis invenitur quod si quem principem civitatis vel regem fulmen afflaverit, et supervixerit, posteros eius nobiles futuros et aeternae gloriae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 6497)
est enim Iovi filius fulmen, de quo tantum futura noscuntur, ut in octavo plenius de fulminis generibus dictum est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 1772)
"Illic Iovis fulmen cum Aeneae armis in incude fabricatur, cum caelum et fulmina et fulgura longe ante fuerint, quam Iuppiter in Creta nasceretur, et flammas veri fulminis nec Cyclops potuerit imitari nec ipse Iuppiter non vereri."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 24장 1:7)
sed multi dicunt, habere quidem Minervam ut Iovem et Iunonem fulmen, sed non tantum valere, ut vindictam suam possit implere, nisi usa esset Iovis fulmine:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 429)
antiqui Iovis solius putaverunt esse fulmen, nec id unum esse, ut testantur Etrusci libri de fulguratura, in quibus duodecim genera fulminum scripta sunt, ita ut est Iovis Iunonis Minervae, sic quoque aliorum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 426)
De manu inferni liberabo eos, de morte redimam eos? Ubi pestilentiae tuae, o mors? Ubi pestis tua, inferne? Consolatio abscondita est ab oculis meis ".
(불가타 성경, 호세아서, 13장14)
quia, cum tria haec ex aequo inpossibilia putentur, vel Iovi fulmen vel Herculi clavam vel versum Homero subtrahere, quod, etsi fieri posset, alium tamen nullum deceret vel fulmen praeter Iovem iacere, vel certare praeter Herculem robore, vel canere quod cecinit Homerus:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, III. 16:3)
Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam perspicere et qua vi faciat rem quamque videre, non Tyrrhena retro volventem carmina frustra indicia occultae divum perquirere mentis, unde volans ignis pervenerit aut in utram se verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se, quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 13:1)
aquila enimuero cum se nubium tenus altissime sublimauit euecta alis totum istud spatium, qua pluitur et ninguitur, ultra quod cacumen nec fulmini nec fulguri locus est, in ipso, ut ita dixerim, solo aetheris et fastigio hiemis - cum igitur eo sese aquila extulit, nutu clementi laeuorsum uel dextrorsum tanta mole corporis labitur, uelificatas alas quo libuit aduertens modico caudae gubernaculo, inde cuncta despiciens ibidem pinnarum eminens indefessa remigia ac paulisper cunctabundo uolatu paene eodem loco pendula circumtuetur et quaerit, quorsus potissimum in praedam superne sese ruat fulminis uicem, de caelo inprouisa simul campis pecua simul montibus feras simul homines urbibus uno optutu sub eodem impetu cernens, unde rostro transfodiat, unde unguibus inuncet uel agnum incuriosum uel leporem meticulosum uel quodcunque esui animatum uel laniatui fors obtulit.
(아풀레이우스, 플로리다 2:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION