라틴어 문장 검색

non suis beneficiis, non patrum iniuriis, non denique ius usurpandi libidine, cum liceat quod ante non licuerit, si non tribunum militarem, ne quaestorem quidem quemquam ex plebe factum!
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 474:1)
eius iniuria queri suos honore deiectos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 475:3)
quippe et collegis abrogatum imperium, qui certe nihil deliquissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 133:1)
ad ea princeps legationis - sic enim domo mandatum attulerant - quando quidem inquit, nostra tueri adversus vim atque iniuriam iusta vi non voltis, vestra certe defendetis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 329:1)
ego sum M. Valerius Corvus, milites, cuius vos nobilitatem beneficiis erga vos, non iniuriis, sensistis, nullius superbae in vos legis, nullius crudelis senatus consulti auctor, in omnibus meis imperiis in me severior quam in vos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 464:1)
eam se contumeliam iniuriamque, ni sibi ab iis qui fecerint dematur, ipsos omni vi depulsuros esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 326:1)
exercitus alter Papirio consule locis maritimis pervenerat Arpos per omnia pacata Samnitium magis iniuriis et odio quam beneficio ullo populi Romani;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 182:1)
nec aut tum patriciis ulla iniuria facta est, cum duumviris sacris faciundis adiectus est propter plebeios numerus, et nunc tribunus, vir fortis ac strenuus, quinque augurum loca, quattuor pontificum adicit, in quae plebeii nominentur, non ut vos, Appi, vestro loco pellant sed ut adiuvent vos homines plebeii divinis quoque rebus procurandis, sicut in ceteris humanis pro parte virili adiuvant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 92:1)
nec ulla facta est transitio, metu magis eos quam fide continente, quia maiora in defectione deliquerant quam quibus ignosci posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 160:1)
nec iniuria forsitan;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 188:1)
nam cum extra sortem conlegae optionem dari provinciae fuerit, quanto maiorem iniuriam, immo contumeliam esse, sortem suam ad eum transferri?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 420:2)
merita inde sua in duces Carthaginienses commemoravit, avaritiam contra eorum superbiamque et omnis generis iniurias in se atque populares.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 277:1)
ad deos quoque confugere supplices qui nequeant hominum vim atque iniurias pati;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 278:3)
omnium primum ratus tueri publicam fidem, partim edicto, partim iudiciis etiam in pertinaces ad obtinendam iniuriam redditis suas res Syracusanis restituit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 18:1)
modicas iniurias non aequo modo animo pati sed prope libenti possent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 117:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION