라틴어 문장 검색

Per haec enim saepe instans grauis morbus discutitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 2장 6:1)
si paulo grauiora, facile sit non aquam tantum bibere sed etiam cibo carnem subtrahere, interdum panis quoque minus quam pro consuetudine adsumere, umidoque cibo esse contentos et holere potissimum, satisque sit tum ex toto a cibo, a uino, ab omni motu corporis abstinere, cum uehementes notae terruerunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 2장 7:1)
Nonnumquam etiam in ipso morbo dierum ratio mutatur, fitque grauior, qui remissior esse consuerat;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 13:1)
Est etiam apud Hippocraten eis, quos septimus dies liberaturus sit, quartum esse grauissimum.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 14:2)
Ita illo quoque auctore in die pari et grauior febris esse potest et certa futuri nota.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 14:3)
Fere uero grauiorem accessionem leuior nox sequitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 5장 4:1)
quo fit, ut grauiorem accessionem nox quoque tristior antecedat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 5장 4:2)
Ob haec ad mediam noctem decurro, id est, finito iam grauissimo tempore eodemque longissime distante, secuturis uero antelucanis horis, quibus omnes fere maxime dormiunt, deinde matutino tempore, quod natura sua leuissimum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 5장 6:1)
si altera grauior, altera longior est, considerandum est, utra magis adfligat, illa ui, an haec tempore, et post eam dandum.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 5장 7:6)
Et plerumque satis sano corpore, si stomachus infirmus est, nonnumquam etiam incipiente febre, subeunt et quiescunt, ut inbecillus is uideri possit, cui facile laturo grauis instat accessio.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 5:4)
si oculi graues et aut persicci aut subumidi sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 7:10)
si inpares, post grauiorem, cibum;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 11장 3:5)
Nihilque aliud fieri potest, quam ut primis diebus bene abstineatur aeger, deinde sub decessu febris eius, quae grauissima est, cibum sumat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 12장 2:1)
Aptissima autem sorbitio est, donec morbus decrescere incipiat, sic ut, si cotidie grauis accessio est, haec cotidie detur;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 20장 5:2)
si alternis, post grauiorem sorbitio, post leuiorem mulsa aqua.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 20장 5:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION