라틴어 문장 검색

" Molestum est semper vitam incohare.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 23 9:3)
Sed quemadmodum omnibus annis studere honestum est, ita non omnibus institui.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 36 4:5)
Instituerunt diem festum, non quo solo cum servis domini vescerentur, sed quo utique;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 14:3)
Instituunt, disputant, cavillantur, non faciunt animum, quia non habent;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 64 3:4)
Itaque inchoatus et ad summa procedens cultorque virtutis, etiam si adpropinquat perfecto bono, sed ei nondum summam manum inposuit, ibit interim cessim et remittet aliquid ex intentione mentis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 28:1)
Seneca Lucilio suo salutem Cupio mehercules amicum tuum formari, ut desideras, et institui;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 1121)
Hoc ergo a te exige, ut, qualem institueris praestare te, talem usque ad exitum serves.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 22:7)
Cum instituerunt omnia contra naturae consuetudinem velle, novissime in totum ab illa desuescunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 122 9:1)
non seueram fuisse disciplinam, non bene institutae domus legem, quae posset adulescentis mores formare et a uitiis aetatis abducere.
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam luxuriante filio luxuriari coepit. filius accusat patrem dementiae. 7:5)
Instituuntur ab isto in prouincia epulae et magnifico apparatu exstruitur conuiuium;
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Maiestatis laesae sit actio. Flamininus proconsul inter cenam a meretrice rogatus, quae aiebat se numquam uidisse hominem decollari, unum ex damnatis occidit. accusatur maiestatis. 5:4)
Beneficia in volgus cum largiri institueris, perdenda sunt multa, ut semel ponas bene.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 16:1)
Apud nos primi omnium C. Gracchus et mox Livius Drusus instituerunt segregare turbam suam et alios in secretum recipere, alios cum pluribus, alios universos.
(세네카, 행복론, Liber VI 172:1)
Quae tam stulta mortalitatis oblivio in quinquagesimum et sexagesimum annum differre sana consilia et inde velle vitam inchoare, quo pauci perduxerunt !
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 16:10)
Livius Drusus, vir acer et vehemens, eum leges novas et mala Gracchana movisset stipatus ingenti totius Italiae coetu, exitum rerum non pervidens, quas nec agere licebat nec iam liberum erat semel incohatas relinquere, execratus inquietam a primordia vitam dicitur dixisse uni sibi ne puero quidem umquam ferias contigisse.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 28:1)
Scribere de clementia, Nero Caesar, institui, ut quodam modo speculi vice fungerer et te tibi ostenderem perventurum ad voluptatem maximam omnium.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION