라틴어 문장 검색

Est enim non modo liberale paulum non numquam de suo iure decedere, sed interdum etiam fructuosum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 85:2)
quae declarat illum et in otio de negotiis cogitare et in solitudine secum loqui solitum, ut neque cessaret umquam et interdum colloquio alterius non egeret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 2:3)
Ille enim requiescens a rei publicae pulcherrimis muneribus otium sibi sumebat aliquando et e coetu hominum frequentiaque interdum tamquam in portum se in solitudinem recipiebat, nostrum autem otium negotii inopia, non requiescendi studio constitutum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 3:2)
Atqui in talibus rebus aliud utile interdum, aliud honestum videri solet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 93:6)
et haec aetas vestra praeter te, Crasse qui tuo magis studio quam proprio munere aliquo disertorum ius a nobis civile didicisti, quod interdum pudeat, iuris ignara est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 40:3)
in qua nunc interdum, ut in herbis rustici solent dicere in summa ubertate, inest luxuries quaedam, quae stilo depascenda est.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 96:3)
ex eisdem illis locis interdum concludere, relinquere alias alioque transire;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 177:3)
Tum Antonius 'ego vero ita fecissem,' inquit 'nisi interdum in hoc Crasso paulum inviderem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 228:1)
nam qui utilitatem petit, non quid maxime velit suasor, sed quid interdum magis sequatur, videt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 334:3)
Abutimur saepe etiam verbo non tam eleganter quam in transferendo, sed etiam si licentius, tamen interdum non impudenter;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 169:1)
Quod quidem vos etsi facitis, tamen admonendos puto, ne quid esse aliud oratoris putetis, quod quidem sit egregium atque mirabile, nisi in singulis verbis illa tria tenere, ut translatis utamur frequenter, interdum factis, raro autem etiam pervetustis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 201:1)
Nam et geminatio verborum habet interdum vim, leporem alias, et paulum immutatum verbum atque deflexum et eiusdem verbi crebra tum a primo repetitio, tum in extremum conversio et in eadem verba impetus et concursio et adiunctio et progressio et eiusdem verbi crebrius positi quaedam distinctio et revocatio verbi et illa, quae similiter desinunt aut quae cadunt similiter aut quae paribus paria referuntur aut quae sunt inter se similia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 206:2)
et si non omnia disputando confirmabimus breviterque interdum quae erunt satis aperta ponemus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 13장 3:3)
Rutilius quidem noster etiam sub ipsis Numantiae moenibus solebat mecum interdum eius modi aliquid conquirere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 28:8)
et tamen te suspicor isdem rebus quibus me ipsum interdum gravius commoveri, quarum consolatio et maior est et in aliud tempus differenda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION