라틴어 문장 검색

Fere vero inter quartum decimum et unum et vicesimum diem sanescunt maxilla, malae, jugulum, pectus, latum os scapularum, costae, spina, coxarum os, tali, calx, manus, planta:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, VII De maxilla fracta, et quibusdam ad omnia ossa pertinentibus. 5:3)
fereque id, quod a pectore est, super id, quod ab humero est, in posteriorem partem inclinatur). Cujus ea ratio est, quod per se non movetur, sed cum humeri motu consentit;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, VIII De jugulo fracto. 2:3)
Sunt vero plura ossa fere immobilia, vel dura, vel cartilaginosa, quae vel franguntur, vel forantur, vel colliduntur, vel finduntur;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, VIII De jugulo fracto. 7:1)
Fereque ea curatio ad quadragesimum diem perveniet.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IX De costis fractis. 7:5)
Fere vero fasciis sex opus est:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 6:5)
Ac femur quidem, si ossa inter se recesserunt, fere praecidi necesse est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 29:4)
At in digitis totidem fere casus, eademque signa sunt, quae in manibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XIX De digitis luxatis. 1:1)
Petatur igitur aer calore et frigore temperatus, qui fere medios obtinet colles, quod neque depressus hieme pruinis torpet aut torret aestate vaporibus neque elatus in summa montium perexiguis ventorum motibus aut pluviis omni tempore anni saevit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 4장 10:1)
Nam eius modi positio medium temperatumque libramentum ventorum hiemalium et aestivorum tenet, quantoque fuerit aedificii solum pronius orienti, tanto et aestate liberius capere perflatus et hiemis procellis minus infestari et matutino regelari ortu poterit, ut concreti rores liquescant, quoniam fere pestilens habetur, quod est remotum ac sinistrum soli et apricis flatibus;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 5장 8:1)
omnesque parietum et soli iuncturae testaceis pulvinis fibulantur, quoniam fere cum in his partibus aedificia rimas egerunt, cava praebent et latebras subterraneis animalibus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 6장 13:2)
Area, si comperit, ita constituenda est, ut vel a domino vel certe a procuratore despici possit, eaque optima est silice constrata, quod et celeriter frumenta deteruntur, non cedente solo pulsibus ungularum tribularumque, et eadem eventilata mundiora sunt lapillisque carent et glaebulis, quas per trituram fere terrena remittit area.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 6장 23:1)
Saserna dicebat ab eius modi homine fere pro mercede litem reddi, propter quod operam dandam esse ut et rusticos et eosdem assiduos colonos retineamus, cum aut nobismet ipsis non licuerit aut per domesticos colere non expedient;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 7장 4:1)
In ceteris servis haec fere praecepta servanda sunt, quae me custodisse non paenitet, ut rusticos, qui modo non incommode se gessissent, saepius quam urbanos familiarius adloquerer, et cum hac comitate domini levari perpetuum laborem eorum intel- legerem, nonnumquam etiam iocarer et plus ipsis iocari permitterem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 8장 15:1)
Quaeris ex me, P. Silvine, quod ego sine cunctatione non recuso docere, cur priore libro veterem 1 opinionem fere omnium, qui de cultu agrorum locuti sunt, a principio confestim reppulerim, falsamque sententiam repudiaverim censentium longo aevi situ longique iam temporis exercitatione fatigatam et effetam humum consenuisse.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 1장 1:1)
Nihil de ceteris ambigo, de colore satis admirari non possum cum alios tum etiamCornelium Celsum, non solumagricolationissed universae naturae prudentem virum, sic et sententia et visu deerrasse, ut oculis eius tot paludes, tot etiam campi salinarum non occurrerent, quibus fere contribuuntur praedicti colores.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 15:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION