라틴어 문장 검색

Licet nescias, quae ratio oceanum effundat ac revocet, quare septimus quisque annus aetati signum imprimat, quare latitudo porticus ex remoto sperantibus non servet portionem suam, sed ultima in angustiis coeant et columnarum novissime intervalla iungantur, quid sit, quod geminorum conceptum separet, partum iungat, utrum unus concubitus spargatur in duos an totiens concepti sint, cur pariter natis fata diversa sint maximisque rerum spatiis distent, quorum inter ortus minimum interest :
(세네카, 행복론, Liber VII 6:1)
Quid interest, quot eripuerit regna, quot dederit, quantum terrarum tributo premat ?
(세네카, 행복론, Liber VII 15:2)
quidquid cupiditati contingit, penitus hauritur et conditur, nec interest, quantum eo, quod inexplebile est, congeras.
(세네카, 행복론, Liber VII 17:5)
Multum interest, possessio eius animo ac magnitudine aestimetur an censu.
(세네카, 행복론, Liber VII 44:2)
" Quid vivis, si perire te tam multorum interest ?
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 55:2)
Quid interest inter tyrannum ac regem (species enim ipsa fortunae ac licentia par est), nisi quod tyranni in voluptatem saeviunt, reges non nisi ex causa ac necessitate ?
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 71:3)
Quid enim interest, oro te, Alexander, leoni Lysimachum obicias an ipse laceres dentibus tuis ?
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 141:3)
Quid interest enumerare Antenorem Patavi conditorem et Euandrum in ripa Tiberis regna Arcadum conlocantem ?
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 41:1)
Ubi studia, quibus libentius quam femina, familiarius quam mater intereram ?
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 104:5)
Nunc crudele fatum ita composuit, ut nec fortunae meae interesses nec absentiae adsuesceres.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 106:5)
C. Caesar amissa sorore Drusilla, is homo, qui non magis dolere quam gaudere principaliter posset, conspectum conversationemque civium suorum profugit, exsequis sororis suae non interfuit, iusta sorori non praestitit, sed in Albano suo tesseris ac foro et pervolgatis huiusmodi aliis occupationibus acerbissimi funeris elevabat mala.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 104:1)
multum autem interest, utrum tibi permittas maerere an imperes.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 44:1)
tulit tamen tam fortiter quam cuius iam res agebatur cuiusque maxime intererat de dis neminem queri.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 82:2)
haec exulibus in patriam semper animum oculosque tendentibus ostendit nihil interesse, infra quos quis iaceat ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 117:2)
Quid ergo interest id extendere, cuius quantumcumque fuerit incrementum non multum aberit a nihilo ?
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 124:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION