라틴어 문장 검색

Qui enim in tantum ab hominum firmitate degenerare cognoscitur ut talium mulierum vincatur affectu, omni penitus remedio iudicatur indignus et est homine defuncto deterior.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 6:6)
Licet enim purus et mixtus diversi videantur amores, recte tamen intuentibus purus amor quo ad sui substantiam idem cum mixto iudicatur amore et ex eadem cum ipso cordis affectione procedit.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 9:3)
Sed si novo postmodum se coniungat amori, dicimus quod dominarum iudicio ad prioris coamantis est reducendus amplexus, si prior coamans istud postulare voluerit.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 13:4)
Et firmiter credimus esse tenendum ut, si mulier alicui spem sui largiatur amoris vel alia sibi amoris primitiva concesserit, et ipse tali non reperiatur indignus amore, magna mulieris iudicatur offensa, si diu sperata denegare contendat.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 15:2)
Turpissimum etenim in femina iudicatur, si de ipsa non curet exspectare promissa;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 15:4)
Nunc igitur ad amoris varia procedamus iudicia.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 1:1)
Hunc vero articulum Campaniae comitissa suo taliter explicavit iudicio.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 3:1)
"Improba nempe satis intentio mulieris iudicatur, quae amari quaerit et ipsa recusat amare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 8:2)
"Maritalis affectus et coamantium vera dilectio penitus iudicantur esse diversa et ex motibus omnino differentibus suam sumunt originem.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 14:4)
"Si aliqui fuerint qualicunque nuptiali foedere copulati et postmodum quocunque modo reperiantur esse divisi, inter eos penitus nefandum iudicamus esse amorem."
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 15:4)
XII Aliud etiam iudicium tale procedit amoris.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 17:1)
XIII Affertur aliud tale iudicium.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 19:1)
Quum igitur super hoc negotio longa esset utrinque assertione certatum, in arbitrio Campaniae comitissae conveniunt, quae hoc quidem certamen tali iudicio definivit:
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 21:5)
"Omni honore mulier censetur indigna, quae ob deformationem solito belli contingentem eventu, et quae solet viriliter evenire bellantibus, coamantem suo iudicavit amore privandum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 22:4)
Comitissa vero sexagenario accersito sibi numero dominarum rem tali iudicio definivit:
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 23:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION