라틴어 문장 검색

Protinus, ut secto piceae de cortice guttae, utve tenax gravida manat tellure bitumen, utve sub adventu spirantis lene favoni sole remollescit, quae frigore constitit, unda, sic lacrimis consumpta suis Phoebeia Byblis vertitur in fontem, qui nunc quoque vallibus illis nomen habet dominae nigraque sub ilice manat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 53:1)
Dixerat, et lacrimis vultus lavere profusis, tam qui mandabat, quam cui mandata dabantur.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 58:1)
vixque tenens lacrimas "quis me manet exitus" inquit, "cognita quam nulli, quam prodigiosa novaeque cura tenet Veneris?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 61:5)
Lacrimae sunt verba secutae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 63:10)
Tunc primum lacrimis victarum carmine fama est Eumenidum maduisse genas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 5:3)
cura dolorque animi lacrimaeque alimenta fuere.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 8:3)
Et modo blanditias adhibet, modo grata puellis munera fert illi conchas teretesque lapillos et parvas volucres et flores mille colorum liliaque pictasque pilas et ab arbore lapsas Heliadum lacrimas;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 32:10)
Extulit illa caput lacrimisque implevit obortis pectora nutricis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 44:3)
Est honor et lacrimis, stillataque robore murra nomen erile tenet nulloque tacebitur aevo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 48:7)
Nitenti tamen est similis curvataque crebros dat gemitus arbor lacrimisque cadentibus umet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 49:5)
quem mollibus herbis naides impositum lacrimis unxere parentis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 49:8)
Lacrimis quoque flumina dicunt increvisse suis, obstrusaque carbasa pullo naides et dryades passosque habuere capillos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 6:2)
cum quis simul ipse parabat ire, sed Alcyone coniunx excita tumultu prosilit et, nondum totos ornata capillos, disicit hos ipsos, colloque infusa mariti, mittat ut auxilium sine se, verbisque precatur et lacrimis, animasque duas ut servet in una.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 45:4)
cui protinus intima frigus ossa receperunt, buxoque simillimus ora pallor obit, lacrimisque genae maduere profusis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 51:2)
Ter conata loqui ter fletibus ora rigavit, singultuque pias interrumpente querellas "quae mea culpa tuam," dixit "carissime, mentem vertit?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 51:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION