라틴어 문장 검색

Quibus vitiis declinatis quod in rebus honestis et cognitione dignis operae curaeque ponetur, id iure laudabitur, ut in astrologia C. Sulpicium audivimus, in geometria Sex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 26:2)
Contraque in laudibus, quae magno animo et fortiter excellenterque gesta sunt, ea nescio quo modo quasi pleniore ore laudamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 80:5)
Quamvis enim Themistocles iure laudetur et sit eius nomen quam Solonis illustrius citcturque Salamis clarissimae testis victoriae, quae anteponatur consilio Solonis ei, quo primum constituit Areopagitas, non minus praeclarum hoc quam illud iudicandum est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 98:1)
numquam enim, iratus qui accedet ad poenam, mediocritatem illam tenebit, quae est inter nimium et parum, quae placet Peripateticis, et recte placet, modo ne laudarent iracundiam et dicerent utiliter a natura datam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 115:3)
tales enim nos esse putamus, ut iure laudemur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 118:3)
Nam et palaestrici motus sunt saepe odiosiores, et histrionum non nulli gestus ineptiis non vacant, et in utroque genere quae sunt recta et simplicia, laudantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 167:3)
sin magna et copiosa, multa undique apportans multisque sine vanitate impertiens, non est admodum vituperanda, atque etiam, si satiata quaestu vel contenta potius, ut saepe ex alto in portum, ex ipso portu se in agros possessionesque contulit, videtur iure optimo posse laudari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 194:4)
cuius studium qui vituperat, haud sane intellego, quidnam sit, quod laudandum putet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 7:5)
enim Gracchus P. f. tam diu laudabitur, dum memoria rerum Romanarum manebit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 56:6)
est enim multus in laudanda magnificentia et apparatione popularium munerum taliumque sumptuum facultatem fructum divitiarum putat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 75:3)
Temeritate enim remota gratissima est liberalitas, eoque eam studiosius plerique laudant, quod summi cuiusque bonitas commune perfugium est omnium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 84:2)
Recte etiam a Theophrasto est laudata hospitalitas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 85:5)
Laudat Africanum Panaetius, quod fuerit abstinens.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 101:1)
Quidni laudet?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 101:2)
At vero Aratus Sicyonius iure laudatur, qui, cum eius civitas quinquaginta annos a tyrannis teneretur, profectus Argis Sicyonem clandestine introitu urbe est potitus, cumque tyrannum Nicoclem improviso oppressisset, sescentos exsules, qui locupletissimi fuerant eius civitatis, restituit remque publicam adventu suo liberavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 107:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION