라틴어 문장 검색

Verborum autem proprietas tam poetae huic familiaris est, ut talis observatio in Virgilio laus esse iam desinat:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, II. 1:1)
Et certe satis constat contendere eum cum ipso histrione solitum, utrum ille saepius eandem sententiam variis gestibus efficeret an ipse per eloquentiae copiam sermone diverso pronuntiaret.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIV. 12:2)
Quae res ad hanc artis suae fiduciam Roscium abstraxit, ut librum conscriberet quo eloquentiam cum histrionia conpararet.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIV. 12:3)
Ecce enim in Cicerone vestro unus eloquentiae tenor est, ille abundans et torrens et copiosus.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 4:4)
In qua tanta omnium dissimilitudine unus omnino Virgilius invenitur qui eloquentiam ex omni genere conflaverit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 5:4)
Videsne eloquentiam omni varietate distinctam?
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 18:1)
Nam qualiter eloquentia Maronis ad omnium mores integra est, nunc brevis nunc copiosa nunc sicca nunc florida nunc simul omnia, interdum lenis aut torrens:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 19:2)
Nec me animi fallit, quam sint obscura, sed acri Percussit thyrso laudis spes magna meum cor, Et simul incussit suavem mi in pectus amorem Musarum:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 3:2)
quod quidem summus Homericae laudis cumulus est, quod, cum ita a plurimis adversus eum vigilatum sit, coactaeque omnium vires manum contra fecerint, Ille velut pelagi rupes inmota resistit
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, III. 1:3)
Hoc enim verbum, inlaudati, non est idoneum ad exprimendam sceleratissimi hominis detestationem, qui, quod homines omnium gentium immolare solitus fuit, non laude indignus sed detestatione execrationeque totius generis humani dignus est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 5:3)
Sed enim qui omni in re atque omni tempore laude omni vacat is inlaudatus est, isque omnium pessimus deterrimusque est:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 13:1)
Nam sicut inlaudatum κατὰ στέρησιν laudis, ita inamabilem per amoris στέρησιν detestatus est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 15:4)
veluti cum dicitur M. Cicero homo magna eloquentia et Roscius histrio summa venustate, non plenum hoc utrumque neque perfectum est, sed enim pro pleno ac perfecto auditur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 2:2)
Isocrates enim Graecus orator qui verba prius libera sub numeros ire primus coegit, cum in convivio a sodalibus oraretur ut aliquid in medium de eloquentiae suae fonte proferret, hanc veniam deprecatus est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 4:2)
Adeo antem id genus narrationum habet quendam gloriae saporem, ut, si invidi vel aemuli forte praesentes sint, tales interrogationes obstrependo discutiant et alias inferendo fabulas prohibeant illa narrari quae solent narranti laudem creare.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, II. 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION