라틴어 문장 검색

non enim dixi quidem sed non scripsi, nec scripsi quidem sed non obii legationem, nec obii quidem legationem sed non persuasi Thebanis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 209:4)
Missum autem fuerat per Urwicum, in quem rex hanc legationem contulit ut ei post multas legationes unde nihil lucri percipi poterat, propter liberalitatem ducis Alphonsi praemii loco esset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 21:4)
deinde me ista vidisse accidere multis, ut eorum causa legationes Romam venirent, sed iis legationibus non meminisse ullum tempus laudandi aut locum dari;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, letter 8 3:3)
si tum parum ignominiae pensum est, haec certe tam miserabilis ac supplex legatio etiam insolentioris, quam illa fuit, legationis satis magnum piaculum esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 269:2)
a Caesare valde liberaliter invitor in legationem illam, sibi ut sim legatus, atque etiam libera legatio voti causa datur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 18 6:4)
A quo Lacedaemonii nihil aliud quam, ut oratores mittere ad regem liceret, Tegeatae veniam defectionis praeter auctores inpetraverunt, Megalopolitanis, quorum urbs obsessa erat a defectionis sociis, Achaei et Elei centum XX talenta dare iussi sunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 1장 23:1)
pater meus contra eum, qui se legationi immoriturum dixerat, deinde vix paucis diebus insumptis re infecta redierat, non exigo, ut legationi;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 227:2)
Hac legatione [0650A] Geigremich et tam nobilissimae matronae captione usque in Jerusalem divulgata, regis Baldewini supplex legatio cum multa prece adfuit, ad exorandum Boemundum et Tankradum ut Baldewinus confrater et princeps Rohas per captam matronam restitutam restitueretur, et nullam ante hoc pecuniam bonum esse, nec debere eos concupiscere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 92:2)
4. Quatenus vero ad legationem papae, quae per Adrianum de Castello Italum missa est (quaeque illis temporibus magis forsitan futura fuisset efficax), sero illa advenit, si legatio ipsa spectatur, sed satis in tempore pro commodo legati.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 4:1)
et [0582D] sic tota legatio litterarum irrita fuit, et perfidia ubique patefacta Boemundus siquidem eo tempore, divino judicio, in mense Augusto adunatis trecentis equitibus, versus Malatinam urbem descenderat, invitatus ad auxilium Christianorum ex litteris et legatione Gaveras, Armeniae ducis, principis et domini ejusdem civitatis, eo quod Donimanus, princeps Turcorum, urbem hanc in manu gravi angustiatam obsedisset.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 54:6)
male gestae legationis apud Graecos et veris causis frequens, ubi iuris loco quaeri solet, an omnino aliter agere quam mandatum sit liceat, et quo usque sit legatus, quoniam aliae in nuntiando, aliae in renuntiando sunt, ut in Heio, qui testimonium in Verrem dixerat post perlatam legationem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 200:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION