라틴어 문장 검색

praepositus a Galba septimae legioni scriptitasse Othoni credebatur, ducem se partibus offerens;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 86장3)
scriptae in Britanniam ad quartadecimanos, in Hispaniam ad primanos epistulae, quod utraque legio pro Othone, adversa Vitellio fuerat;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 86장13)
Multae et atroces inter se militum caedes, post seditionem Ticini coeptam manente legionum auxiliorumque discordia;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 88장1)
robora tamen legionibus alisque subtracta, convulsum castrorum decus, viginti milibus e toto exercitu permixtis magis quam electis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 94장6)
Prima Vitellio tertiae legionis defectio nuntiatur, missis ab Aponio Saturnino epistulis, antequam is quoque Vespasiani partibus adgregaretur;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 96장1)
unius legionis eam seditionem, ceteris exercitibus constare fidem.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 96장3)
trium legionum legati, pares iure et prosperis Vitellii rebus certaturi ad obsequium, adversam eius fortunam ex aequo detrectabant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 97장4)
in Africa legio cohortesque delectae a Clodio Macro, mox a Galba dimissae, rursus iussu Vitellii militiam cepere;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 97장5)
mox vexilla primae, quartae, quintaedecimae, sextaedecimae legionum, dein quinta et duoetvicensima secutae;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 100장2)
postremo agmine unaetvicensima Rapax et prima Italica incessere cum vexillariis trium Britannicarum legionum et electis auxiliis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 100장3)
ita adcelerare legiones Cremonam, pars Hostiliam petere iussae:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 100장7)
Caecina legiones adsecutus centurionum militumque animos obstinatos pro Vitellio variis artibus subruebat:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 101장3)
Poetovionem in hiberna tertiae decimae legionis convenerant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 1장2)
quibus opperiri auxilia et trahere bellum videbatur, Germanicarum legionum vim famamque extollebant, et advenisse mox cum Vitellio Britannici exercitus robora:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 1장4)
ipsis nec numerum parem pulsarum nuper legionum, et quamquam atrociter loquerentur, minorem esse apud victos animum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 1장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION