라틴어 문장 검색

Nostri desiderati ad hominum mille partim peditum, partim equitum, saucii ad D adversariorum aquilae sunt ablatae XIII et signa. .
(카이사르, 히스파니아 전기 31:12)
Ex hoc proelio Valerius adulescens Cordubam cum paucis equitibus fugit, Sex.
(카이사르, 히스파니아 전기 32:6)
Cognito hoc negotio, quos equites secum habuit, quod pecuniae secum habuit eis distribuit et oppidanis dixit se de pace ad Caesarem proficisci et secunda vigilia ab oppido discessit. Cn.
(카이사르, 히스파니아 전기 32:8)
Pompeius cum equitibus paucis nonnullisque peditibus ad navale praesidium Carteiam contendit, quod oppidum abest ab Corduba milia passuum CLXX.
(카이사르, 히스파니아 전기 32:9)
Erant hic legiones, quae ex perfugis conscriptae, partim oppidanorum servi qui erant a Pompeio Sexto manumissi.
(카이사르, 히스파니아 전기 34:2)
legio XIII oppidum defendere coepit, nostri cum iam depugnarent, turres ex parte et murum occuparunt.
(카이사르, 히스파니아 전기 34:4)
Denuo legatos ad Caesarem mittunt ut sibi legiones subsidio intromitteret.
(카이사르, 히스파니아 전기 34:5)
Nostri dum incendio detinentur, illi profugiunt et ab equitibus conciduntur.
(카이사르, 히스파니아 전기 36:8)
Mundenses qui ex proelio in oppidum confugerant, cum diutius circumsederentur, bene multi deditionem faciunt, et cum essent in legionem distributi, coniurant inter sese ut noctu signo dato qui in oppido fuissent eruptionem facerent, illi caedem in castris administrarent.
(카이사르, 히스파니아 전기 36:11)
Equites et cohortes quae ad persequendum missi essent, speculatoribus ante missis certiores fiunt, diem et noctem iter faciunt.
(카이사르, 히스파니아 전기 38:2)
Vos ita pacem semper odistis ut nullo tempore legiones desitae populi Romani in hac provincia haberi.
(카이사르, 히스파니아 전기 42:7)
An me deleto non animum advertebatis decem habere legiones populum Romanum quae non solum vobis obsistere, sed etiam caelum diruere possent?
(카이사르, 히스파니아 전기 42:13)
Creta sagittarios, equites ab rege Nabataeorum Malcho evocat;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 1:2)
Eo biduo legio XXXVII ex dediticiis Pompeianis militibus cum frumento, armis, telis, tormentis imposita in navis a Domitio Calvino ad litora Africae paulo supra Alexandream delata est.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 9:4)
Cumque ad eum locum accessissent, qui appellatur Chersonensus, aquandique causa remiges in terram euissent, non nulli ex eo numero, cum longius a navibus praedatum processissent, ab equitibus hostium sunt excepti.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 10:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION