라틴어 문장 검색

" Haec tibi scripsi, non tamquam expectaturus esses remedium tam serum, liquet enim mihi te locutum tecum quicquid lecturus es, sed ut castigarem exiguam illam moram, qua a te recessisti, et in reliquom adhortarer, contra fortunam tolleres animos et omnia eius tela, non tamquam possent venire, sed tamquam utique essent ventura, prospiceres.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 32:1)
Navigationes longas et pererratis litoribus alienis seros in patriam reditus proponimus, militiam et castrensium laborum tarda manipretia, procurationes officiorumque per officia processus, cum interim ad latus mors est, quae quoniam numquam cogitatur nisi aliena, subinde nobis ingeruntur mortalitatis exempla non diutius quam dum miramur haesura.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 101 6:1)
Qualis illorum condicio dicitur, quos natura, ut ait vergilius, sedibus nostris subditos e contrario posuit, Nosque ubi primus equis Oriens adflavit anhelis, Illis sera rubens accendit lumina Vesper;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 122 2:2)
Hanc vitam agere eodem tempore multos meminimus, inter quos et Acilium Butam, praetorium, cui post patrimonium ingens consumptum Tiberius paupertatem confitenti " sero," inquit, " experrectus es."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 122 10:3)
Uterque, quantum ad intellectum boni ac mali, aeque maturus est, et non magis infans adhuc boni capax est quam arbor aut mutum aliquod animal.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 124 8:4)
Sed sera tandem respicit fessos malis post fata demum sortis incertae fides:
(세네카, 아가멤논 1:15)
sed nunc casta repetatur fides, nam sera numquam est ad bonos mores via:
(세네카, 아가멤논 5:17)
Abstrusa caeco carcere et saxo exigat aevum, et per omnes torta poenarum modos referre quem nunc occulit forsan volet inops egens inclusa, paedore obruta, vidua ante thalamos, exul, invisa omnibus aethere negate sero subcumbet malis.
(세네카, 아가멤논 18:6)
Iam Phoebus breviore via contraxerat ortum lucis, et obscuri crescebant tempora somni, iamque suum victrix augebat Cynthia regnum, et deformis hiemps gratos carpebat honores divitis autumni, iussoque senescere Baccho carpebat raras serus vindemitor uvas.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 2:1)
gloriatur homicidio eius quem nescio an sero occiderit.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Sacerdos casta e castis, pura e puris sit. Quaedam uirgo a piratis capta ueniit;, empta a lenone et prostituta est. uenientes ad se exorabat stipem. militem qui ad se uenerat, cum exorare non posset, conluctantem et uim inferentem occidit. accusata et abso 6:11)
Sero innocentiam damnata concupisti, uitam deiecta.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Incesta saxo deiciatur. Incesti damnata antequam deiceretur de saxo inuocauit Vestam. deiecta uixit. repetitur ad poenam. 6:18)
sero dimitteris.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Qui ter fortiter fecerit, militia uacet. Ter fortem pater in aciem quarto uolentem exire retinet; nolentem abdicat. 1:17)
aliubi offenditur inprouisa segetum maturitas, aliubi seram magno fenore moram redemit.
(세네카, Controversiae, book 2, Torta a tyranno uxor, numquid de tyrannicidio sciret, perseuerauit negare. postea maritus eius tyrannum occidit. illam sterilitatis nomine dimisit intra quinquennium non parientem. ingrati actio est. 7:6)
Quamquam eo prolapsi iam mores ciuitatis sunt, ut nemo ad suspicanda adulteria nimium credulus possit uideri, tamen ego adeo longe ab eo uitio afui, ut magis timeam, ne quis in me aut nimiam patientiam aut nimium stuporem arguat, quod tam seram querellam detuli.
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam cum haberet formosam uxorem, peregre profectus est. in uiciniam mulieris peregrinus mercator commigrauit; ter illam appellauit de stupro adiectis pretiis; negauit illa. decessit mercator, testamento heredem omnibus bonis reliquit formosam et adiecit 1:2)
quando de iniuria tua uiro scripsisti et, ne in occasionem similis iniuriae solitudo tua pateret, maturiorem reditum rogasti?
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam cum haberet formosam uxorem, peregre profectus est. in uiciniam mulieris peregrinus mercator commigrauit; ter illam appellauit de stupro adiectis pretiis; negauit illa. decessit mercator, testamento heredem omnibus bonis reliquit formosam et adiecit 5:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION