라틴어 문장 검색

ducti ante currum hostium duces, militaria signa praelata, secutus exercitus praeda onustus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 315:2)
Appi violentiam aptiorem rati ad comprimendos urbanos motus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 446:4)
invidiaeque plena castra erant, et Romam ferri protinus Siccium placebat, ni decemviri funus militare ei inpensa facere maturassent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 464:1)
et togae multifariam in castris visae maioris aliquanto quam erat speciem urbanae multitudinis fecerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 532:2)
placere decem creari qui summae rei praeessent militarique honore tribunos militum appellari.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 548:1)
ita decem numero tribunos militares creant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 552:1)
consules rebus urbanis compositis fundatoque plebis statu in provincias diversi abiere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 659:1)
plebem decreto ad bellum Volscorum et Aequorum dilectu sustinendo rem ab seditionibus continuere, urbano otio foris quoque omnia tranquilla esse adfirmantes, per discordias civiles externos tollere animos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 724:1)
reliquum anni quietum ab urbanis motibus et ab externis mansit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 804:4)
eo tribunorum militarium nulla mentio his consulibus fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 118:3)
insequens annus tribunos militares consulari potestate habuit A. Sempronium Atratinum L. Quinctium Cincinnatum L. Furium Medullinum L. Horatium Barbatum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 379:1)
et a seditionibus urbanis otium fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 380:2)
volgo fremere aut in perpetuum arma bellumque oblivioni danda iugumque accipiendum, aut iis cum quibus de imperio certetur nec virtute nec patientia nec disciplina rei militaris cedendum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 401:1)
quam rem - praeter duos urbanos ut crearentur alii quaestores duo qui consulibus ad ministeria belli praesto essent - a consulibus relatam cum et patres summa ope adprobassent, tribuni plebi certamen intulerunt ut pars quaestorum - nam ad id tempus patricii creati erant - ex plebe fieret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 461:1)
non suis beneficiis, non patrum iniuriis, non denique ius usurpandi libidine, cum liceat quod ante non licuerit, si non tribunum militarem, ne quaestorem quidem quemquam ex plebe factum!
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 474:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION