라틴어 문장 검색

capta itaque momento temporis velut in sita nec permunita castra.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 210:1)
sed in bello nihil tam leve est quod non magnae interdum rei momentum faciat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 272:2)
ea cum universa occurrerent animo subiretque cogitatio, iam illa momento horae arsura omnia et ad cineres reditura, priusquam signa Achradinam admoveret, praemittit Syracusanos qui intra praesidia Romana, ut ante dictum est, fuerant, ut adloquio leni pellicerent hostis ad dedendam urbem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 371:1)
eam autem, qualis illo momento horae sit, nullam deinde fore, si simul liberatas ab impotentibus tyrannis . . . apparuisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 426:2)
ne plus apud vos Hieronymi quam Hieronis memoria momenti faciat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 434:1)
sed in rebus asperis et tenui spe fortissima quaeque consilia tutissima sunt, quia, si in occasionis momento cuius praetervolat opportunitas cunctatus paulum fueris, nequiquam mox omissam quaeras.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 568:2)
vastatis proximis Illyrici in Pelagoniam eadem celeritate vertit iter;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 353:1)
adeo ex parvis saepe magnarum momenta rerum pendent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 135:2)
Fabium Tarentum obsidentem leve dictu momentum ad rem ingentem potiundam adiuvit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 237:1)
ceterum quod celeritate itineris profectum erat, id mora ad Placentiam, dum frustra obsidet magis quam oppugnat, conrupit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 587:2)
nam itineris quidem celeritate ex Hispania et concitatis ad arma Gallicis gentibus multo magis quam Hannibalem ipsum gloriari posse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 656:1)
quippe ad quod bellum collega non ante quam ad satietatem ipsius peditum atque equitum datae ab senatu copiae fuissent, maiores instructioresque quam si adversus ipsum Hannibalem iret, profectus sit, eo ipsi si quantumcumque virium momentum addiderint, rem omnem inclinaturos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 663:1)
famam bellum conficere, et parva momenta in spem metumque impellere animos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 665:1)
Nero non suadere modo, sed summa ope orare institit ne consilium suum, quod tutum celeritas fecisset, temerarium morando facerent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 681:1)
tantaque celeritas fuit ut, cum ostendissent se ab latere, mox in terga iam pugnarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 712:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION