라틴어 문장 검색

Ista tamen racio nutat, cum uirgine matrem Inuenit et logices uidet argumenta iacere.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 4:28)
Inter tot species speciem uix inuenit illam Quam petit;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 14:5)
Vt melius concludat opus Concordia, uirgo Que nobis numeri doctrinam spondet et illa Que monstrat uocum nexus et uincla sonorum, Assistunt operi cepto firmantque duorum Connubium, numerisque ligant et federe certo Nectunt, ut carni nubat substancia celi.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 4:5)
Que uox displiceat uoci, que consonet illi Monstrat, amicicias uocum rixasque sonorum Edocet, et que uox trahat, que debriet aurem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 20:2)
Adnectens sua dona Fides in munere multo Se probat esse Fidem, nec se sibi subtrahit, immo Monstrat et in dono se disputat esse fidelem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 26:1)
Ergo uiam superans incerto limite, gressu Ambiguo, casu ductore, errore magistro, Nature Fortuna domum perquirit et illam Vix tandem forte uaga, preceps, mobilis, errans Inuenit, aduentum cuius mirata stupescit Curia.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 4:21)
Sed iuuenis nec mente iacet, nec frangitur hoste, Nec terrore pauet, nec uulnere lesus oberrat, Sed cornu quo Fama sue preconia laudis Intonat, ad tempus Fame subducit et hostem Hoc mucrone ferit, uires in uulnere multo Monstrat et egressus crebro reseratur in ictu.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 6:11)
Crinale vero aureum in legitimi ordinis choream crinis aurum concilians, vultum mirabatur invenisse conformem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:5)
Illic monedula laudabili latrocinio recivas thesaurizans, innatae avaritiae argumenta monstrabat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:103)
ista in exsilio docet hominem invenire patriam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:33)
In his ergo, amplioribusque naturae muneribus, mundus in homine suas invenit qualitates Dei providentia cuncta gubernat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:40)
Et sic in quodam triclinio comparationis, tres potestatis gradus possumus invenire, ut, Dei potentia superlativa, naturae comparativa, hominis, positiva dicatur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:117)
A Veneris igitur orthographia homo deviando recedens, sophista falsigraphus invenitur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:32)
At, in superficiali litterae cortice falsum resonat lyra poetica, sed interius, auditoribus secretum intelligentiae altioris eloquitur, ut exteriore falsitatis abjecto putamine, dulciorem nucleum veritatis secrete intus lector inveniat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 27:7)
Sed tamen, cum a poetis deorum pluralitas somniatur, vel ipsi dii venereis ferulis manus subduxisse dicuntur, in his, falsitatis umbra lucescit, nec in hoc, poeta a suae proprietatis genere degener invenitur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 27:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION