라틴어 문장 검색

Ad hoc sacramentum adacti sumus, ferre mortalia nec perturbari iis, quae vitare non est nostrae potestatis.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 80:1)
Sed ei, qui ad virtutem tendit, etiam si multum processit, opus est aliqua fortunae indulgentia adhuc inter humana luctanti, dum nodum illum exsolvit et omne vinculum mortale.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 84:5)
Sed, ut tibi rationem reddam, qua nulli mortalium invideo, audi quid promittam et quanti quaeque aestimem.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 127:1)
Mortales esse inimicitiae debent.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Gener inimici divitis.23)
si aeterna semper odia mortales gerant nec coeptus umquam cedat ex animis furor, sed arma felix teneat infelix paret, nihil relinquent bella;
(세네카, Hercules Furens 5:19)
mortale caelo non potest iungi genus.
(세네카, Hercules Furens 6:43)
mortalis odia femina excessit tua.
(세네카, Hercules Oetaeus 17:25)
cernitur Trachin iugo, en inter astra positus evasi genus mortale tandem, quis mihi caelum parat?
(세네카, Hercules Oetaeus 21:28)
sive nascente Hercule nox illa certa est sive mortalis meus pater est - licet sit falsa progenies mei, [materna culpa cesset et crimen Iovis] merui parentem:
(세네카, Hercules Oetaeus 22:28)
mortali tamen caelum tenens invidit.
(세네카, Hercules Oetaeus 22:34)
quid tale genetrix ulla mortalis tulit?
(세네카, Hercules Oetaeus 27:12)
nempe Alcides mortalis obit, nempe sepultus.
(세네카, Hercules Oetaeus 27:44)
sola Tonantem tenet aetherio' secura toro maxima Iuno, nec mortali captus forma deserit altam Iuppiter aulam, tu quoque, terris altera Iuno, soror Augusti coniunxque, graves vince dolores.
(세네카, 옥타비아 4:7)
Volucrem esse Amorem fingit immitem deum mortalis error, armat et telis manus arcuque sacras, instruit saeva face genitumque credit Venere, Vulcano satum:
(세네카, 옥타비아 9:3)
Regitur fatis mortale genus, nec sibi quisquam spondere potest firmum et stabile * * per quam casus volvit varios semper nobis metuenda dies;
(세네카, 옥타비아 14:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION