라틴어 문장 검색

Sed cito hae partes obstupescunt et ipso dolore sensum doloris amittunt, sive quia spiritus naturali prohibitus cursu et mutatus in peius vim suam, qua viget admonetque nos, perdit, sive quia corruptus umor, cum desiit habere, quo confluat, ipse se elidit et iis, quae nimis implevit, excutit sensum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 8:3)
naturale est mali sui fine gaudere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 14:11)
Naturalis praeterea tenebrarum metus est, in quas adductura mors creditur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 15:6)
Quemadmodum summum bonum adiectionem non recipit (quid enim supra summum erit ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 20:4)
"Quemadmodum," inquit, " est aliqua pars philosophiae naturalis, est aliqua moralis, est aliqua rationalis, sic et haec quoque liberalium artium turba locum sibi in philosophia vindicat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 24:1)
Cum ventum est ad naturales quaestiones, geometriae testimonio statur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 24:2)
Sapiens enim causas naturalium et quaerit et novit, quorum numeros mensurasque geometres persequitur et subputat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 26:2)
Supervacua mihi haec videtur adiectio, quia causae divinorum humanorumque pars divinorum sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 5:4)
moralem, naturalem, rationalem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 9:2)
Epicurei duas partes philosophiae putaverunt esse, naturalem atque moralem;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 11:1)
Deinde cum ipsis rebus cogerentur ambigua secernere, falsa sub specie veri latentia coarguere, ipsi quoque locum, quem de iudicio et regula appellant, alio nomine rationalem induxerunt, sed eum accessionem esse naturalis partis existimant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 11:3)
Cyrenaici naturalia cum rationalibus sustulerunt et contenti fuerunt monilibus, sed hi quoque quae removent, aliter inducunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 12:1)
Causae rerum ex naturali parte sunt, argumenta ex rationali.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 12:3)
Ariston Chius non tantum supervacuas esse dixit naturalem et rationalem, sed etiam contrarias.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 12:4)
Naturalis pars philosophiae in duo scinditur:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 16:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION