라틴어 문장 검색

quod si quis undecimo mense, ̓Αριστοτέλην, natus est, Attio idem, quod Tettio, ius esto apud me.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVI 13:3)
idem Atti, quod Tetti, ita pari eodemque iure esse in decem mensibus natos et in undecim.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVI 14:2)
Masurius auctor est, L. Papirium praetorem, secundo herede lege agente, possessionem contra eum dedisse, cum mater partum se tredecim mensibus tulisse diceret, quoniam nullum certum tempus pariendi statutum ei videretur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVI 23:2)
' Penus est, ' inquit, ' quod esculentum aut posculentum est, quod ipsius patrisfamilias aut matris familias aut liberum patrisfamilias aut familiae eius, quae circum eum aut liberos eius est et opus non facit, causa paratum est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, I 18:2)
etiam Parnasia laurus Parva sub ingenti matris se subicit umbra.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XVII 6:2)
Velitis, iubeatis, uti L. Valerius L. Titio tam iure legeque filius siet, quam si ex eo patre matreque familias eius natus esset, utique ei vitae necisque in eum potestas siet, uti patri endo filio est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIX 10:2)
Nam et C. Oppius et Iulius Hyginus, aliique qui de vita et rebus Africani scripserunt, matrem eius diu sterilem existimatam tradunt, P. quoque Scipionem, cum quo nupta erat, liberos desperavisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, I 3:1)
Epistula Philippi regis ad Aristotelem philosophum super Alexandro recens nato.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, III 1:1)
Quod equidem dis habeo gratiam, non proinde quia natus est, quam pro eo, quod nasci contigit temporibus vitae tuae.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, III 6:4)
matrem quoque eorum, non multo postquam peperit, mortuam monumentumque ei factum iussu Augusti in via Laurentina inque eo scriptum esse numerum puerperii eius, de quo diximus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, II 3:2)
quid illos, bono genere natos, magna virtute praeditos, opinamini animi habuisse atque habituros, dum vivent?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, III 18:13)
NUNTIATUM quondam est Favorino philosopho, nobis praesentibus, uxorem auditoris sectatorisque sui paululum ante enixam auctumque eum esse nato filio.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, I 2:1)
Quod est enim hoc contra naturam inperfectum atque dimidiatum matris genus, peperisse ac statim a sese abiecisse?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, I 7:1)
aluisse in utero sanguine suo nescio quid quod non videret, non alere nunc suo lacte quod videat, iam viventem, iam hominem, iam matris officia inplorantem?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, I 7:2)
Nonne hac quoque in re sollertia naturae evidens est, quod, postquam sanguis ille opifex in penetralibus suis omne corpus hominis finxit, adventante iam partus tempore, in supernas se partis perfert, ad fovenda vitae atque lucis rudimenta praesto est et recens natis notum et familiarem victum offert?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, I 14:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION